Haller's Concordance: IUSTITIAS
- scitis quod docuerim vos praecepta atque iustitias sicut mandavit mihi Dominus Deus meus sic facietis ea in terra quam possessuri estis Dt. 4:5
- neque enim propter iustitias tuas et aequitatem cordis tui ingredieris ut possideas terras eorum sed quia illae egerunt impie te introeunte deletae sunt et ut conpleret verbum suum Dominus quod sub iuramento pollicitus est patribus tuis Abraham Isaac et Iacob Dt. 9:5
- scito igitur quod non propter iustitias tuas Dominus Deus tuus dederit tibi terram hanc optimam in possessionem cum durissimae cervicis sis populus Dt. 9:6
- audies vocem eius et facies mandata atque iustitias quas ego praecipio tibi Dt. 27:10
- et vidit principatum suum quod in parte sua doctor esset repositus qui fuit cum principibus populi et fecit iustitias Domini et iudicium suum cum Israhel Dt. 33:21
- tu quoque si ambulaveris coram me sicut ambulavit David pater tuus et feceris iuxta omnia quae praecepi tibi et iustitias meas iudiciaque servaveris 2 Par. 7:17
- si autem aversi fueritis et dereliqueritis iustitias meas et praecepta mea quae proposui vobis et abeuntes servieritis diis alienis et adoraveritis eos 2 Par. 7:19
- et filiis vestris mandate ut faciant iustitias et elemosynas ut sint memores Dei et benedicant eum in omni tempore in veritate et in tota virtute sua Tob. 14:11
- quoniam iustus Dominus iustitias dilexit rectum videbunt facies eorum Ps. 11:7
- narrabitur Domino in generatione venient et adnuntiabunt iustitias eius populo qui nascetur quas fecit Ps. 22:31
- cum accepero tempus ego iustitias iudicabo Ps. 75:2
- faciens iustitias Dominus et iudicia cunctis qui calumniam sustinent Ps. 103:6
- in labiis meis narravi omnes iustitias oris tui Ps. 119:13
- inclinavi cor meum ut facerem iustitias tuas propter aeternam retributionem Ps. 119:112
- zai memoriam multae bonitatis tuae loquentur et iustitias tuas laudabunt Ps. 145:7
- et cognosce iustitias et iudicia Dei et sta in sorte propositionis et orationis altissimi Dei Sir. 17:24
- qui timent Dominum invenient iudicium iustum et iustitias quasi lucem accendent Sir. 32:20
- sapiens non odit mandata et iustitias et non inludetur quasi in procella navis Sir. 33:2
- protulit Dominus iustitias nostras venite et narremus in Sion opus Domini Dei nostri Jer. 51:10
- quia non secundum iustitias patrum nostrorum nos fundimus misericordiam ante conspectum tuum Domine Deus noster Bar. 2:19
- iustitias autem ipsius nescierunt nec ambulaverunt per vias mandatorum Dei neque per semitas veritatis eius cum iustitia ingressi sunt Bar. 4:13
- populus meus memento quaeso quid cogitaverit Balac rex Moab et quid responderit ei Balaam filius Beor de Setthim usque ad Galgalam ut cognosceret iustitias Domini Mic. 6:5
- propitius sit nobis Deus non est nobis utile relinquere legem et iustitias Dei 1 Ma. 2:21
- si igitur praeputium iustitias legis custodiat nonne praeputium illius in circumcisionem reputabitur Rom. 2:26
- sic numquam nemo pro aliquo rogabit; omnes enim portabunt unusquisque tunc iniustitias suas aut iustitias. 4 Esd. 7:105