hae generationes Noe Noe vir iustus atque perfectus fuit in generationibus suis cum Deo ambulavit Gen. 6:9
absit a te ut rem hanc facias et occidas iustum cum impio fiatque iustus sicut impius non est hoc tuum qui iudicas omnem terram nequaquam facies iudicium Gen. 18:25
misitque Pharao et vocavit Mosen et Aaron dicens ad eos peccavi etiam nunc Dominus iustus ego et populus meus impii Ex. 9:27
statera iusta et aequa sint pondera iustus modius aequusque sextarius ego Dominus Deus vester qui eduxi vos de terra Aegypti Lev. 19:36
Dei perfecta sunt opera et omnes viae eius iudicia Deus fidelis et absque ulla iniquitate iustus et rectus Dt. 32:4
dixit Deus Israhel mihi locutus est Fortis Israhel dominator hominum iustus dominator in timore Dei 2 Ki. 23:3
consternatique principes Israhel et rex dixerunt iustus est Dominus 2 Par. 12:6
Domine Deus Israhel iustus tu quoniam derelicti sumus qui salvaremur sicut die hac ecce coram te sumus in delicto nostro non enim stari potest coram te super hoc 1 Esd. 9:15
et invenisti cor eius fidele coram te et percussisti cum eo foedus ut dares ei terram Chananei Chetthei Amorrei et Ferezei et Iebusei et Gergesei ut dares semini eius et implesti verba tua quoniam iustus es 2 Esd. 9:8
et tu iustus in omnibus quae venerunt super nos quia veritatem fecisti nos autem impie egimus 2 Esd. 9:33
dicens iustus es Domine et omnia iudicia tua iusta sunt et omnes viae tuae misericordia et veritas et iudicium Tob. 3:2
coluimus enim deos eorum. Iustus es Domine: Esther 14:7
et si impius fuero vae mihi est et si iustus non levabo caput saturatus adflictione et miseria Job 10:15
si fuero iudicatus scio quod iustus inveniar Job 13:18
quid est homo ut inmaculatus sit et ut iustus appareat natus de muliere Job 15:14
et tenebit iustus viam suam et mundis manibus addet fortitudinem Job 17:9
quid prodest Deo si iustus fueris aut quid ei confers si inmaculata fuerit via tua Job 22:3
praeparabit quidem sed iustus vestietur illis et argentum innocens dividet Job 27:17
omiserunt autem tres viri isti respondere Iob eo quod iustus sibi videretur Job 32:1
quia dixit Iob iustus sum et Deus subvertit iudicium meum Job 34:5
numquid qui non amat iudicium sanare potest et quomodo tu eum qui iustus est in tantum condemnas Job 34:17
consumatur malum iniquorum et confirmetur iustitia probator cordis et renum Deus iustusPs. 7:9
Deus iudex iustus et fortis comminans tota die Ps. 7:11
quia leges dissipatae sunt iustus quid operatus est Ps. 11:3
quoniam iustus Dominus iustitias dilexit rectum videbunt facies eorum Ps. 11:7
lameth fenus accipit impius et non reddit iustus autem donat et tribuit Ps. 37:21
laetabitur iustus cum viderit ultionem pedes suos lavabit in sanguinem impii Ps. 58:10
laetabitur iustus in Domino et sperabit in eo et exultabunt omnes recti corde Ps. 64:10
iustus ut palma florebit ut cedrus in Libano multiplicabitur Ps. 92:12
zai ortum est in tenebris lumen iustis heth clemens et misericors et iustusPs. 112:4
lameth in memoria sempiterna erit iustus mem ab auditu malo non timebit nun paratum cor eius confidens in Domino Ps. 112:7
clemens Dominus et iustus et Deus noster misericors Ps. 116:5
iustus es Domine et rectum iudicium tuum Ps. 119:137
Dominus iustus concidet laqueos impiorum Ps. 129:4
corripiat me iustus in misericordia et arguat me oleum amaritudinis non inpinguet caput meum quia adhuc et oratio mea pro malitiis eorum Ps. 141:5
sade iustus Dominus in omnibus viis suis et sanctus in omnibus operibus suis Ps. 145:17
quasi tempestas transiens non erit impius iustus autem quasi fundamentum sempiternum Pr. 10:25
iustus in aeternum non commovebitur impii autem non habitabunt in terram Pr. 10:30
iustus de angustia liberatus est et tradetur impius pro eo Pr. 11:8
si iustus in terra recipit quanto magis impius et peccator Pr. 11:31
novit iustus animas iumentorum suorum viscera autem impiorum crudelia Pr. 12:10
propter peccata labiorum ruina proximat malo effugiet autem iustus de angustia Pr. 12:13
qui neglegit damnum propter amicum iustus est iter autem impiorum decipiet eos Pr. 12:26
verbum mendax iustus detestabitur impius confundit et confundetur Pr. 13:5
iustus comedit et replet animam suam venter autem impiorum insaturabilis Pr. 13:25
in malitia sua expelletur impius sperat autem iustus in morte sua Pr. 14:32
turris fortissima nomen Domini ad ipsum currit iustus et exaltabitur Pr. 18:10
iustus prior est accusator sui venit amicus eius et investigavit eum Pr. 18:17
iustus qui ambulat in simplicitate sua beatos post se filios derelinquet Pr. 20:7
excogitat iustus de domo impii ut detrahat impios in malum Pr. 21:12
tota die concupiscit et desiderat qui autem iustus est tribuet et non cessabit Pr. 21:26
septies enim cadet iustus et resurget impii autem corruent in malum Pr. 24:16
qui dicit impio iustus es maledicent ei populi et detestabuntur eum tribus Pr. 24:24
fons turbatus pede et vena corrupta iustus cadens coram impio Pr. 25:26
fugit impius nemine persequente iustus autem quasi leo confidens absque terrore erit Pr. 28:1
rex iustus erigit terram vir avarus destruet eam Pr. 29:4
peccantem virum iniquum involvet laqueus et iustus laudabit atque gaudebit Pr. 29:6
novit iustus causam pauperum impius ignorat scientiam Pr. 29:7
haec quoque vidi in diebus vanitatis meae iustus perit in iustitia sua et impius multo vivit tempore in malitia sua Eccl. 7:15
noli esse iustus multum neque plus sapias quam necesse est ne obstupescas Eccl. 7:16
non est enim homo iustus in terra qui faciat bonum et non peccet Eccl. 7:20
iustus autem si morte praeoccupatus fuerit in refrigerio erit Wis. 4:7
condemnat autem iustus mortuus vivos impios et iuventus celerius consummata longam vitam iniusti Wis. 4:16
cum sis ergo iustus iuste omnia disponis ipsum quoque qui non debet puniri condemnas exterum aestimas a tua virtute Wis. 12:15
et est iustus qui se nimium submittit a multa humilitate et est iustus qui inclinat faciem et fingit non videre quod ignoratum est Sir. 19:24
Noe inventus est perfectus iustus et in tempore iracundiae factus est reconciliatio Sir. 44:17
quis adnuntiavit ab exordio ut sciamus et a principio ut dicamus iustus es non est neque adnuntians neque praedicens neque audiens sermones vestros Isa. 41:26
adnuntiate et venite et consiliamini simul quis auditum fecit hoc ab initio ex tunc praedixit illud numquid non ego Dominus et non est ultra Deus absque me Deus iustus et salvans non est praeter me Isa. 45:21
prope est iustus meus egressus est salvator meus et brachia mea populos iudicabunt me insulae expectabunt et brachium meum sustinebunt Isa. 51:5
pro eo quod laboravit anima eius videbit et saturabitur in scientia sua iustificabit ipse iustus servus meus multos et iniquitates eorum ipse portabit Isa. 53:11
iustus perit et nemo est qui recogitet in corde suo et viri misericordiae colliguntur quia non est qui intellegat a facie enim malitiae collectus est iustusIsa. 57:1
propter Sion non tacebo et propter Hierusalem non quiescam donec egrediatur ut splendor iustus eius et salvator eius ut lampas accendatur Isa. 62:1
iustus quidem tu es Domine si disputem tecum verumtamen iusta loquar ad te quare via impiorum prosperatur bene est omnibus qui praevaricantur et inique agunt Jer. 12:1
in diebus illius salvabitur Iuda et Israhel habitabit confidenter et hoc est nomen quod vocabunt eum Dominus iustus noster Jer. 23:6
in diebus illis salvabitur Iuda et Hierusalem habitabit confidenter et hoc est quod vocabit eam Dominus iustus noster Jer. 33:16
SADE iustus est Dominus quia os eius ad iracundiam provocavi audite obsecro universi populi et videte dolorem meum virgines meae et iuvenes mei abierunt in captivitatem Lam. 1:18
et vigilavit Dominus in malis et adduxit ea super nos quia iustus est Dominus in omnibus operibus suis quae mandavit nobis Bar. 2:9
melior est homo iustus qui non habet simulacra nam erit longe ab obprobriis Bar. 6:72
sed et si conversus iustus a iustitia sua fecerit iniquitatem ponam offendiculum coram eo ipse morietur quia non adnuntiasti ei in peccato suo morietur et non erunt in memoria iustitiae eius quas fecit sanguinem vero eius de manu tua requiram Ezec. 3:20
si autem tu adnuntiaveris iusto ut non peccet iustus et ille non peccaverit vivens vivet quia adnuntiasti ei et tu animam tuam liberasti Ezec. 3:21
et vir si fuerit iustus et fecerit iudicium et iustitiam Ezec. 18:5
in praeceptis meis ambulaverit et iudicia mea custodierit ut faciat veritatem hic iustus est vita vivet ait Dominus Deus Ezec. 18:9
si autem averterit se iustus a iustitia sua et fecerit iniquitatem secundum omnes abominationes quas operari solet impius numquid vivet omnes iustitiae eius quas fecerat non recordabuntur in praevaricatione qua praevaricatus est et in peccato suo quod peccavit in ipsis morietur Ezec. 18:24
cum enim averterit se iustus a iustitia sua et fecerit iniquitatem morietur in eis in iniustitia quam operatus est morietur Ezec. 18:26
tu itaque fili hominis dic ad filios populi tui iustitia iusti non liberabit eum in quacumque die peccaverit et impietas impii non nocebit ei in quacumque die conversus fuerit ab impietate sua et iustus non poterit vivere in iustitia sua in quacumque die peccaverit Ezec. 33:12
cum enim recesserit iustus a iustitia sua feceritque iniquitatem morietur in eis Ezec. 33:18
statera iusta et oephi iustum et batus iustus erit vobis Ezec. 45:10
quia iustus es in omnibus, quae fecisti nobis, et universa opera tua vera, et viae tuae rectae, et omnia iudicia tua vera. Dan. A:4
Et vigilavit Dominus super malitiam, et adduxit eam super nos: iustus Dominus Deus noster in omnibus operibus suis, quae fecit: non enim audivimus vocem eius. Dan. 9:14
ecce qui incredulus est non erit recta anima eius in semet ipso iustus autem in fide sua vivet Hab. 2:4
Dominus iustus in medio eius non faciet iniquitatem mane mane iudicium suum dabit in luce et non abscondetur nescivit autem iniquus confusionem Soph. 3:5
exulta satis filia Sion iubila filia Hierusalem ecce rex tuus veniet tibi iustus et salvator ipse pauper et ascendens super asinum et super pullum filium asinae Zach. 9:9
et Neemiae erat oratio hunc habens modum Domine Deus omnium creator terribilis et fortis iustus et misericors qui solus es rex bonus 2 Ma. 1:24
solus praestans solus iustus et omnipotens et aeternus qui liberas Israhel de omni malo qui fecisti patres electos et sanctificasti eos 2 Ma. 1:25
Ioseph autem vir eius cum esset iustus et nollet eam traducere voluit occulte dimittere eam Mt. 1:19
ut veniat super vos omnis sanguis iustus qui effusus est super terram a sanguine Abel iusti usque ad sanguinem Zacchariae filii Barachiae quem occidistis inter templum et altare Mt. 23:35
et ecce homo erat in Hierusalem cui nomen Symeon et homo iste iustus et timoratus expectans consolationem Israhel et Spiritus Sanctus erat in eo Lk. 2:25
videns autem centurio quod factum fuerat glorificavit Deum dicens vere hic homo iustus erat Lk. 23:47
et ecce vir nomine Ioseph qui erat decurio vir bonus et iustusLk. 23:50
et statuerunt duos Ioseph qui vocabatur Barsabban qui cognominatus est Iustus et Matthiam Acts 1:23
qui dixerunt Cornelius centurio vir iustus et timens Deum et testimonium habens ab universa gente Iudaeorum responsum accepit ab angelo sancto accersire te in domum suam et audire verba abs te Acts 10:22
iustitia enim Dei in eo revelatur ex fide in fidem sicut scriptum est iustus autem ex fide vivit Rom. 1:17
sicut scriptum est quia non est iustus quisquam Rom. 3:10
in sustentatione Dei ad ostensionem iustitiae eius in hoc tempore ut sit ipse iustus et iustificans eum qui ex fide est Iesu Rom. 3:26
quoniam autem in lege nemo iustificatur apud Deum manifestum est quia iustus ex fide vivit Gal. 3:11
et Iesus qui dicitur Iustus qui sunt ex circumcisione hii soli sunt adiutores in regno Dei qui mihi fuerunt solacio Col. 4:11
in reliquo reposita est mihi iustitiae corona quam reddet mihi Dominus in illa die iustus iudex non solum autem mihi sed et his qui diligunt adventum eius 2 Tim. 4:8
iustus autem meus ex fide vivit quod si subtraxerit se non placebit animae meae Heb. 10:38
fide plurimam hostiam Abel quam Cain obtulit Deo per quam testimonium consecutus est esse iustus testimonium perhibente muneribus eius Deo et per illam defunctus adhuc loquitur Heb. 11:4
quia et Christus semel pro peccatis mortuus est iustus pro iniustis ut nos offerret Deo mortificatus carne vivificatus autem spiritu 1 Pet. 3:18
et si iustus vix salvatur impius et peccator ubi parebit 1 Pet. 4:18
aspectu enim et auditu iustus erat habitans apud eos qui diem de die animam iustam iniquis operibus cruciabant 2 Pet. 2:8
si confiteamur peccata nostra fidelis est et iustus ut remittat nobis peccata et emundet nos ab omni iniquitate 1 Jn. 1:9
si scitis quoniam iustus est scitote quoniam et omnis qui facit iustitiam ex ipso natus est 1 Jn. 2:29
filioli nemo vos seducat qui facit iustitiam iustus est sicut et ille iustus est 1 Jn. 3:7
in hoc manifesti sunt filii Dei et filii diaboli omnis qui non est iustus non est de Deo et qui non diligit fratrem suum 1 Jn. 3:10
et audivi angelum aquarum dicentem iustus es qui es et qui eras sanctus quia haec iudicasti Apoc. 16:5
qui nocet noceat adhuc et qui in sordibus est sordescat adhuc et iustus iustitiam faciat adhuc et sanctus sanctificetur adhuc Apoc. 22:11
iustus iudex cum sit, abstulit a vobis in tempore quod donaverat. 4 Esd. 14:32
iam non silebo impietates eorum quae inreligiose agunt, nec sustinebo in his quae inique exercent. ecce sanguis innoxius et iustus clamat ad me, et animae iustorum clamant perseveranter. 4 Esd. 15:8