Haller's Concordance: IUVENTUTE
- venite ergo et fruamur bonis quae sunt et utamur creaturam tamquam in iuventute celeriter Wis. 2:6
- hanc amavi et exquisivi a iuventute mea et quaesivi sponsam mihi adsumere et amator factus sum formae illius Wis. 8:2
- fili a iuventute tua excipe doctrinam et usque ad canos invenies sapientiam Sir. 6:18
- in iuventute tua non congregasti et quomodo invenies eam in senectute tua Sir. 25:5
- non des illi potestatem in iuventute et ne despicias cogitatus illius Sir. 30:11
- curva cervicem eius in iuventute et tunde latera illius dum infans est ne forte induret et non credat tibi et erit tibi dolor animae Sir. 30:12
- cum leonibus lusit quasi cum agnis et in ursis similiter fecit sicut cum agnis ovium in iuventute sua Sir. 47:3
- Salomon imperavit in diebus pacis cui subiecit Deus omnes hostes ut conderet domum in nomine suo et pararet sanctitatem in sempiternum quemadmodum eruditus est in iuventute sua Sir. 47:15
- laetatum est cor meum in ea ambulavit pes meus iter rectum a iuventute mea investigabam eam Sir. 51:20
- et vocavit pueros suos nobiles qui secum erant nutriti a iuventute et divisit illis regnum suum cum adhuc viveret 1 Ma. 1:7
- et Iudas Macchabeus fortis viribus a iuventute sua sit vobis princeps militiae et ipse aget bellum populi 1 Ma. 2:66
- et ille respondens ait illi magister omnia haec conservavi a iuventute mea Mk. 10:20
- qui ait haec omnia custodivi a iuventute mea Lk. 18:21
- et quidem vitam meam a iuventute quae ab initio fuit in gente mea in Hierosolymis noverunt omnes Iudaei Acts 26:4
- et dicet tibi et ipsa: alii sunt qui in iuventute virtutis nati sunt, et alii qui sub tempus senectutis deficiente matrice sunt nati. 4 Esd. 5:53
- quoniam auditu audita est vox tua apud Altissimum. vidit enim Fortis directionem tuam et providit pudicitiam quam a iuventute tua habuisti. 4 Esd. 6:32