Haller's Concordance: IUVENTUTIS
- ferrum et aes calciamentum eius sicut dies iuventutis tuae ita et senectus tua Dt. 33:25
- erant autem pedites bellatorum centum viginti milia et equites viginti duo milia praeter praeparationes virorum illorum quos occupaverat captivitas et adducti fuerant de provinciis et urbibus universae iuventutis Jud. 7:2
- sicut sagittae in manu potentis ita filii iuventutis Ps. 127:4
- laetare ergo iuvenis in adulescentia tua et in bono sit cor tuum in diebus iuventutis tuae et ambula in viis cordis tui et in intuitu oculorum tuorum et scito quod pro omnibus his adducet te Deus in iudicium Eccl. 11:9
- memento creatoris tui in diebus iuventutis tuae antequam veniat tempus adflictionis et adpropinquent anni de quibus dicas non mihi placent Eccl. 12:1
- et dabo ei vinitores eius ex eodem loco et vallem Achor ad aperiendam spem et canet ibi iuxta dies iuventutis suae et iuxta dies ascensionis suae de terra Aegypti Osee 2:15
- et qui post vos quam ut vos, quasi iam senescentis creaturae et fortitudinem iuventutis praeterientis. 4 Esd. 5:55