Haller's Concordance: IVIT
- egressus est itaque Abram sicut praeceperat ei Dominus et ivit cum eo Loth septuaginta quinque annorum erat Abram cum egrederetur de Haran Gen. 12:4
- veneruntque duo angeli Sodomam vespere sedente Loth in foribus civitatis qui cum vidisset surrexit et ivit obviam eis adoravitque pronus in terra Gen. 19:1
- ivit ad Ismahelem et duxit uxorem absque his quas prius habebat Maeleth filiam Ismahel filii Abraham sororem Nabaioth Gen. 28:9
- ait angelus vade cum istis et cave ne aliud quam praecepero tibi loquaris ivit igitur cum principibus Num. 22:35
- cumque videris eam ibis et tu ad populum tuum sicut ivit frater tuus Aaron Num. 27:13
- quod cum nuntiatum esset Ioatham ivit et stetit in vertice montis Garizim elevataque voce clamavit et dixit audite me viri Sychem ita audiat vos Deus Judg. 9:7
- ivit ergo Saul et socii eius ad quaerendum et nuntiatum est David statimque descendit ad petram et versabatur in deserto Maon quod cum audisset Saul persecutus est David in deserto Maon 1 Ki. 23:25
- quae est autem ut populus tuus Israhel gens in terra propter quam ivit Deus ut redimeret eam sibi in populum et poneret sibi nomen faceretque eis magnalia et horribilia super terram a facie populi tui quem redemisti tibi ex Aegypto gentem et deum eius 2 Ki. 7:23
- nuntiatumque est David a dicentibus non ivit Urias ad domum suam et ait David ad Uriam numquid non de via venisti quare non descendisti ad domum tuam 2 Ki. 11:10
- territi sunt ergo et surrexerunt omnes qui invitati fuerant ab Adonia et ivit unusquisque in viam suam 3 Ki. 1:49
- ivit ergo Helias ut ostenderet se Ahab erat autem fames vehemens in Samaria 3 Ki. 18:2
- ivit itaque mulier et clusit ostium super se et super filios suos illi offerebant vasa et illa infundebat 4 Ki. 4:5
- ipse autem ingressus stetit coram domino suo et dixit Heliseus unde venis Giezi qui respondit non ivit servus tuus quoquam 4 Ki. 5:25
- ivit igitur Azahel in occursum eius habens secum munera et omnia bona Damasci onera quadraginta camelorum cumque stetisset coram eo ait filius tuus Benadad rex Syriae misit me ad te dicens si sanari potero de infirmitate mea hac 4 Ki. 8:9
- et ivit post eos Osaias et media pars principum Iuda 2 Esd. 12:32
- Egressusque Athach, ivit ad Mardochaeum stantem in platea civitatis, ante ostium palatii: Esther 4:6
- Ivit itaque Mardochaeus, et fecit omnia, quae ei Esther praeceperat. Esther 4:17
- nam fecit Ezechias quod placuit Deo et fortiter ivit in via David patris sui quam mandavit illi Esaias propheta magnus et fidelis in conspectu Dei Sir. 48:25
- ubi est habitaculum leonum et pascua catulorum leonum ad quam ivit leo ut ingrederetur illuc catulus leonis et non est qui exterreat Nah. 2:11
- et ivit sub pedes elefanti et subposuit ei et occidit eum et cecidit in terram super ipsum et mortuus est illic 1 Ma. 6:46
- accedens autem ad alterum dixit similiter at ille respondens ait eo domine et non ivit Mt. 21:30