Haller's Concordance: LABIORUM
- stetitque Iudith ante lectum orans cum lacrimis et labiorum motu in silentio Jud. 13:6
- audite ergo correptiones meas et iudicium labiorum meorum adtendite Job 13:6
- a mandatis labiorum eius non recessi et in sinu meo abscondi verba oris eius Job 23:12
- cogitationes meas transire os meum in opere hominum propter verbum labiorum tuorum ego observavi vias latronis Ps. 17:4
- desiderium cordis eius dedisti ei et voluntate labiorum eius non fraudasti eum semper Ps. 21:2
- in peccato oris sui in sermone labiorum suorum et capiantur in superbia sua maledictionem et mendacium narrantes Ps. 59:12
- amaritudo convivarum meorum labor labiorum eorum operiat eos Ps. 140:9
- pone Domine custodem ori meo serva paupertatem labiorum meorum Ps. 141:3
- inretivit eum multis sermonibus et blanditiis labiorum protraxit illum Pr. 7:21
- propter peccata labiorum ruina proximat malo effugiet autem iustus de angustia Pr. 12:13
- de fructu oris viri replebitur venter eius et genimina labiorum illius saturabunt eum Pr. 18:20
- qui diligit cordis munditiam propter gratiam labiorum suorum habebit amicum regem Pr. 22:11
- date nomini eius magnificentiam et confitemini illi in voce labiorum vestrorum in canticis labiorum et cinyris et sic dicetis in confessione Sir. 39:20
- sed iudicabit in iustitia pauperes et arguet in aequitate pro mansuetis terrae et percutiet terram virga oris sui et spiritu labiorum suorum interficiet impium Isa. 11:4
- creavi fructum labiorum pacem pacem ei qui longe est et qui prope dixit Dominus et sanavi eum Isa. 57:19
- tollite vobiscum verba et convertimini ad Dominum dicite ei omnem aufer iniquitatem et accipe bonum et reddemus vitulos labiorum nostrorum Osee 14:2
- per ipsum ergo offeramus hostiam laudis semper Deo id est fructum labiorum confitentium nomini eius Heb. 13:15