Haller's Concordance: LABORAVERUNT
- nisi Dominus aedificaverit domum in vanum laboraverunt qui aedificant eam nisi Dominus custodierit civitatem frustra vigilat qui custodit eam Ps. 127:1
- ornavit in aeternum opera illorum nec esurierunt nec laboraverunt et non destiterunt ab operibus suis Sir. 16:27
- et vir fratrem suum deridebit et veritatem non loquentur docuerunt enim linguam suam loqui mendacium ut inique agerent laboraverunt Jer. 9:5
- et operi pro quo servivit adversum eam dedi ei terram Aegypti pro eo quod laboraverunt mihi ait Dominus Deus Ezec. 29:20
- et audivit Alexander rex promissa quae promisit Demetrius Ionathae et narraverunt ei proelia et virtutes quas ipse fecit et fratres eius et labores quos laboraverunt 1 Ma. 10:15
- populus autem stabat sicut praecepit Ionathas et laboraverunt equi eorum 1 Ma. 10:81
- ego misi vos metere quod vos non laborastis alii laboraverunt et vos in laborem eorum introistis Jn. 4:38
- etiam rogo et te germane conpar adiuva illas quae mecum laboraverunt in evangelio cum Clemente et ceteris adiutoribus meis quorum nomina sunt in libro vitae Phil. 4:3