Haller's Concordance: LABORAVI
- si autem et sic impius sum quare frustra laboravi Job 9:29
- laboravi in gemitu meo natare faciam tota nocte lectulum meum lacrimis meis stratum meum rigabo Ps. 6:6
- laboravi clamans exasperatum est guttur meum defecerunt oculi mei expectantes Deum meum Ps. 69:3
- rursum detestatus sum omnem industriam meam quae sub sole studiosissime laboravi habiturus heredem post me Eccl. 2:18
- videte quoniam non soli mihi laboravi sed omnibus exquirentibus veritatem Sir. 24:47
- respicite quoniam non soli mihi laboravi sed omnibus exquirentibus disciplinam Sir. 33:18
- videte oculis vestris quoniam modice laboravi et inveni mihi multam requiem Sir. 51:35
- kalendas vestras et sollemnitates vestras odivit anima mea facta sunt mihi molesta laboravi sustinens Isa. 1:14
- et ego dixi in vacuum laboravi sine causa et vane fortitudinem meam consumpsi ergo iudicium meum cum Domino et opus meum cum Deo meo Isa. 49:4
- idcirco furore Domini plenus sum laboravi sustinens effunde super parvulum foris et super concilium iuvenum simul vir enim cum muliere capietur senex cum pleno dierum Jer. 6:11
- tu reliquisti me dicit Dominus retrorsum abisti et extendam manum meam super te et interficiam te laboravi rogans Jer. 15:6
- dixisti vae misero mihi quoniam addidit Dominus dolorem dolori meo laboravi in gemitu meo et requiem non inveni Jer. 45:3
- gratia autem Dei sum id quod sum et gratia eius in me vacua non fuit sed abundantius illis omnibus laboravi non ego autem sed gratia Dei mecum 1 Cor. 15:10
- verbum vitae continentes ad gloriam meam in die Christi quia non in vacuum cucurri neque in vacuum laboravi Phil. 2:16