Haller's Concordance: LABORAVIT
- Abiathar quoque sacerdoti dixit rex vade in Anathot ad agrum tuum es quidem vir mortis sed hodie te non interficiam quia portasti arcam Domini Dei coram David patre meo et sustinuisti laborem in omnibus in quibus laboravit pater meus 3 Ki. 2:26
- duratur ad filios suos quasi non sint sui frustra laboravit nullo timore cogente Job 39:16
- miserabilis prorsus infirmitas quomodo venit sic revertetur quid ergo prodest ei quod laboravit in ventum Eccl. 5:16
- hoc itaque mihi visum est bonum ut comedat quis et bibat et fruatur laetitia ex labore suo quod laboravit ipse sub sole numerum dierum vitae suae quos dedit ei Deus et haec est pars illius Eccl. 5:18
- laboravit dives in congregatione substantiae et in requie sua replebitur bonorum suorum Sir. 31:3
- laboravit pauper in diminutione victus et in fine inops fit Sir. 31:4
- et erit cum apparuerit quod laboravit Moab super excelsis suis ingredietur ad sancta sua ut obsecret et non valebit Isa. 16:12
- pro eo quod laboravit anima eius videbit et saturabitur in scientia sua iustificabit ipse iustus servus meus multos et iniquitates eorum ipse portabit Isa. 53:11
- salutate Mariam quae multum laboravit in vobis Rom. 16:6
- salutate Tryfenam et Tryfosam quae laborant in Domino salutate Persidam carissimam quae multum laboravit in Domino Rom. 16:12
- et evigilavi, et corpus meum horruit valde, et anima mea laboravit ut deficeret. 4 Esd. 5:14