Haller's Concordance: LABORUM
- vocavitque nomen primogeniti Manasse dicens oblivisci me fecit Deus omnium laborum meorum et domum patris mei Gen. 41:51
- bonorum enim laborum gloriosus est fructus et quae non concidat radix sapientiae Wis. 3:15
- et reddidit iustis mercedem laborum suorum et deduxit illos in via mirabili et fuit illis in velamento diei et in luce stellarum nocte Wis. 10:17
- si enim rusticus quis erat aut pastor aut agri laborum operarius praeoccupatus esset ineffugibilem sustinebat necessitatem Wis. 17:16
- et facti sunt introitus huius saeculi angusti et dolentes et laboriosi, paucae autem et malae et periculorum plenae et laborum magnorum fultae. 4 Esd. 7:12
- tu ergo excute tuam multam tristitiam et depone abs te multitudinem dolorum, ut tibi repropitietur Fortis et requiem faciat tibi Altissimus, requietionem laborum. 4 Esd. 10:24