Haller's Concordance: LAC
- tulit quoque butyrum et lac et vitulum quem coxerat et posuit coram eis ipse vero stabat iuxta eos sub arbore Gen. 18:8
- butyrum de armento et lac de ovibus cum adipe agnorum et arietum filiorum Basan et hircos cum medulla tritici et sanguinem uvae biberet meracissimum Dt. 32:14
- populos ad montem vocabunt ibi immolabunt victimas iustitiae qui inundationem maris quasi lac sugent et thesauros absconditos harenarum Dt. 33:19
- aquam petenti lac dedit et in fiala principum obtulit butyrum Judg. 5:25
- cumque surrexissem mane ut darem lac filio meo apparuit mortuus quem diligentius intuens clara luce deprehendi non esse meum quem genueram 3 Ki. 3:21
- nonne sicut lac mulsisti me et sicut caseum me coagulasti Job 10:10
- sufficiat tibi lac caprarum in cibos tuos in necessaria domus tuae et ad victum ancillis tuis Pr. 27:27
- qui autem fortiter premit ubera ad eliciendum lac exprimit butyrum et qui vehementer emungitur elicit sanguinem et qui provocat iras producit discordias Pr. 30:33
- favus distillans labia tua sponsa mel et lac sub lingua tua et odor vestimentorum tuorum sicut odor turis Cant. 4:11
- initium necessariae rei vitae hominum aqua ignis et ferrum lac et panis similagineus et mel et botrus uvae et oleum et vestimentum Sir. 39:31
- et ipsi duo constituti a periculo liberati sunt a numero sescentorum milium peditum inducere illos in hereditatem in terram quae manat lac et mel Sir. 46:10
- o omnes sitientes venite ad aquas et qui non habetis argentum properate emite et comedite venite emite absque argento et absque ulla commutatione vinum et lac Isa. 55:1
- et suges lac gentium et mamilla regum lactaberis et scies quia ego Dominus salvans te et redemptor tuus Fortis Iacob Isa. 60:16
- et adheserunt nobis mala multa et maledictiones quae constituit Dominus Moysi servo suo qui eduxit patres nostros de terra Aegypti dare nobis terram fluentem lac et mel sicut hodierna die Bar. 1:20
- idcirco ego tradam te filiis orientalibus in hereditatem et conlocabunt caulas suas in te et ponent in te tentoria sua ipsi comedent fruges tuas et ipsi bibent lac tuum Ezec. 25:4
- lac comedebatis et lanis operiebamini et quod crassum erat occidebatis gregem autem meum non pascebatis Ezec. 34:3
- itaque inclinata ad illum inridens crudelem tyrannum ait patria voce fili mi miserere mei quae te in utero decem menses portavi et lac triennio dedi et alui et in aetatem istam perduxi 2 Ma. 7:27
- lac vobis potum dedi non escam nondum enim poteratis sed ne nunc quidem potestis adhuc enim estis carnales 1 Cor. 3:2
- sicut modo geniti infantes rationale sine dolo lac concupiscite ut in eo crescatis in salutem 1 Pet. 2:2
- et totidem fontes fluentes lac et mel et montes inmensos septem habentes rosam et lilium, in quibus gaudio replebo filios tuos. 4 Esd. 2:19
- imperasti ut ex ipsis membris, hoc est mamillis, praebere lac, fructum mamillarum. 4 Esd. 8:10