Haller's Concordance: AGRIPPA
- et cum dies aliquot transacti essent Agrippa rex et Bernice descenderunt Caesaream ad salutandum Festum Acts 25:13
- Agrippa autem ad Festum volebam et ipse hominem audire cras inquit audies eum Acts 25:22
- altera autem die cum venisset Agrippa et Bernice cum multa ambitione et introissent in auditorium cum tribunis et viris principalibus civitatis et iubente Festo adductus est Paulus Acts 25:23
- et dixit Festus Agrippa rex et omnes qui simul adestis nobiscum viri videtis hunc de quo omnis multitudo Iudaeorum interpellavit me Hierosolymis petens et hic clamantes non oportere eum vivere amplius Acts 25:24
- de quo quid certum scribam domino non habeo propter quod produxi eum ad vos et maxime ad te rex Agrippa ut interrogatione facta habeam quid scribam Acts 25:26
- Agrippa vero ad Paulum ait permittitur tibi loqui pro temet ipso tunc Paulus extenta manu coepit rationem reddere Acts 26:1
- de omnibus quibus accusor a Iudaeis rex Agrippa aestimo me beatum apud te cum sim defensurus me hodie Acts 26:2
- unde rex Agrippa non fui incredulus caelestis visionis Acts 26:19
- credis rex Agrippa prophetis scio quia credis Acts 26:27
- Agrippa autem ad Paulum in modico suades me Christianum fieri Acts 26:28
- Agrippa autem Festo dixit dimitti poterat homo hic si non appellasset Caesarem Acts 26:32