Haller's Concordance: AGUNT
- e contrario agunt et nituntur eicere nos de possessione quam tradidisti nobis 2 Par. 20:11
- Et in tantum vesaniae proruperunt, ut eos, qui credita sibi officia diligenter observant, et ita cuncta agunt ut omnium laude digni sint, mendaciorum cuniculis conentur subvertere, Esther 16:5
- verumtamen vanitas filii Adam mendacium filii viri in stateris dolosis fraudulenter agunt simul Ps. 62:9
- impii vero de terra perdentur et qui inique agunt auferentur ex ea Pr. 2:22
- abominatio Domino labia mendacia qui autem fideliter agunt placent ei Pr. 12:22
- inter superbos semper iurgia sunt qui autem agunt cuncta consilio reguntur sapientia Pr. 13:10
- abominabiles regi qui agunt impie quoniam iustitia firmatur solium Pr. 16:12
- et nunc quid mihi est hic dicit Dominus quoniam ablatus est populus meus gratis dominatores eius inique agunt dicit Dominus et iugiter tota die nomen meum blasphematur Isa. 52:5
- iustus quidem tu es Domine si disputem tecum verumtamen iusta loquar ad te quare via impiorum prosperatur bene est omnibus qui praevaricantur et inique agunt Jer. 12:1
- qui cum iustitiam Dei cognovissent non intellexerunt quoniam qui talia agunt digni sunt morte non solum ea faciunt sed et consentiunt facientibus Rom. 1:32
- scimus enim quoniam iudicium Dei est secundum veritatem in eos qui talia agunt Rom. 2:2
- existimas autem hoc o homo qui iudicas eos qui talia agunt et facis ea quia tu effugies iudicium Dei Rom. 2:3
- invidiae homicidia ebrietates comesationes et his similia quae praedico vobis sicut praedixi quoniam qui talia agunt regnum Dei non consequentur Gal. 5:21
- o viri, cur non mulieres quae ista agunt? 3 Esd. 4:32
- iam non silebo impietates eorum quae inreligiose agunt, nec sustinebo in his quae inique exercent. ecce sanguis innoxius et iustus clamat ad me, et animae iustorum clamant perseveranter. 4 Esd. 15:8