Haller's Concordance: LAETABITUR
- iratus Dominus in Mosen ait Aaron frater tuus Levites scio quod eloquens sit ecce ipse egreditur in occursum tuum vidensque te laetabitur corde Ex. 4:14
- et sicut ante laetatus est Dominus super vos bene vobis faciens vosque multiplicans sic laetabitur disperdens vos atque subvertens ut auferamini de terra ad quam ingredieris possidendam Dt. 28:63
- quis dabit de Sion salutem Israhel quando reduxerit Dominus captivitatem populi sui exultabit Iacob et laetabitur Israhel Ps. 14:7
- Domine in fortitudine tua laetabitur rex et in salutari tuo exultabit vehementer Ps. 21:1
- in ipso enim laetabitur cor nostrum quia in nomine sancto eius speravimus Ps. 33:21
- in Domino laetabitur anima mea audiant mites et laetentur Ps. 34:2
- anima autem mea exultabit in Domino et laetabitur in salute sua Ps. 35:9
- quis dabit ex Sion salutare Israhel cum reduxerit Deus captivitatem populi sui exultabit Iacob laetabitur Israhel Ps. 53:6
- laetabitur iustus cum viderit ultionem pedes suos lavabit in sanguinem impii Ps. 58:10
- rex autem laetabitur in Deo laudabitur omnis qui iurat in eo quia obstruetur os loquentium mendacium Ps. 63:11
- laetabitur iustus in Domino et sperabit in eo et exultabunt omnes recti corde Ps. 64:10
- nonne tu revertens vivificabis nos et populus tuus laetabitur in te Ps. 85:6
- sit gloria Domini in sempiternum laetabitur Dominus in operibus suis Ps. 104:31
- maledicent illi et tu benedices restiterunt et confundentur servus autem tuus laetabitur Ps. 109:28
- natus est stultus in ignominiam suam sed nec pater in fatuo laetabitur Pr. 17:21
- exultat gaudio pater iusti qui sapientem genuit laetabitur in eo Pr. 23:24
- in multiplicatione iustorum laetabitur vulgus cum impii sumpserint principatum gemet populus Pr. 29:2
- in aperiendo manus suas laetabitur sic praevaricatores in consummatione tabescent Sir. 40:14
- propter hoc super adulescentulis eius non laetabitur Dominus et pupillorum eius et viduarum non miserebitur quia omnis hypocrita est et nequam et universum os locutum est stultitiam in omnibus his non est aversus furor eius sed adhuc manus eius extenta Isa. 9:17
- laetabitur deserta et invia et exultabit solitudo et florebit quasi lilium Isa. 35:1
- tunc laetabitur virgo in choro iuvenes et senes simul et convertam luctum eorum in gaudium et consolabor eos et laetificabo a dolore suo Jer. 31:13
- totum in hamo sublevavit traxit illud in sagena sua et congregavit in rete suo super hoc laetabitur et exultabit Hab. 1:15
- et erunt quasi fortes Ephraim et laetabitur cor eorum quasi a vino et filii eorum videbunt et laetabuntur et exultabit cor eorum in Domino Zach. 10:7