Haller's Concordance: LAETAMINI
- si ergo recte et absque vitio egistis cum Hierobbaal et domo eius hodie laetamini in Abimelech et ille laetetur in vobis Judg. 9:19
- laetamini in Domino et exultate iusti et laudate omnes recti corde Ps. 32:11
- laetamini caeli et exultet terra tonet mare et plenitudo eius Ps. 96:11
- laetamini iusti in Domino et confitemini memoriae sanctae eius Ps. 97:12
- laetamini cum Hierusalem et exultate in ea omnes qui diligitis eam gaudete cum ea gaudio universi qui lugetis super eam Isa. 66:10
- et filii Sion exultate et laetamini in Domino Deo vestro quia dedit vobis doctorem iustitiae et descendere faciet ad vos imbrem matutinum et serotinum in principio Joel 2:23
- qui laetamini in nihili qui dicitis numquid non in fortitudine nostra adsumpsimus nobis cornua Amos 6:13
- et iterum dicit laetamini gentes cum plebe eius Rom. 15:10
- propterea laetamini caeli et qui habitatis in eis vae terrae et mari quia descendit diabolus ad vos habens iram magnam sciens quod modicum tempus habet Apoc. 12:12