Haller's Concordance: LAETENTUR
- nolite adnuntiare in Geth neque adnuntietis in conpetis Ascalonis ne forte laetentur filiae Philisthim ne exultent filiae incircumcisorum 2 Ki. 1:20
- laetentur caeli et exultet terra et dicant in nationibus Dominus regnavit 1 Par. 16:31
- nunc igitur consurge Domine Deus in requiem tuam tu et arca fortitudinis tuae sacerdotes tui Domine Deus induantur salute et sancti tui laetentur in bonis 2 Par. 6:41
- et laetentur omnes qui sperant in te in perpetuum laudabunt et proteges eos et laetabuntur in te qui diligunt nomen tuum Ps. 5:11
- ne laetentur inimici mei sed et universi qui sperant in te non confundantur Ps. 25:3
- in Domino laetabitur anima mea audiant mites et laetentur Ps. 34:2
- non laetentur super me inimici mei mendaces odientes me frustra coniventes oculo Ps. 35:19
- laudent et laetentur qui volunt iustitiam meam et dicant semper magnificetur Dominus qui vult pacem servi sui Ps. 35:27
- gaudeant et laetentur in te qui quaerunt te dicant iugiter magnificetur Dominus qui diligunt salutare tuum Ps. 40:16
- laetentur et laudent gentes quoniam iudicas populos in aequitate et gentium quae in terra sunt ductor es sempiternus Ps. 67:4
- iusti autem laetentur exultent in conspectu Dei et gaudeant in laetitia Ps. 68:3
- gaudeant et laetentur in te omnes qui quaerunt te et dicant semper magnificetur Deus qui diligunt salutare tuum Ps. 70:4
- lugeat hominum genus et agrestes bestiae laetentur; lugeant omnes qui nati sunt, quadrupedia vero et pecora iucundentur. 4 Esd. 7:65