Haller's Concordance: LAMECH
- porro Enoch genuit Irad et Irad genuit Maviahel et Maviahel genuit Matusahel et Matusahel genuit Lamech Gen. 4:18
- dixitque Lamech uxoribus suis Adae et Sellae audite vocem meam uxores Lamech auscultate sermonem meum quoniam occidi virum in vulnus meum et adulescentulum in livorem meum Gen. 4:23
- septuplum ultio dabitur de Cain de Lamech vero septuagies septies Gen. 4:24
- vixit quoque Mathusalam centum octoginta septem annos et genuit Lamech Gen. 5:25
- et vixit Mathusalam postquam genuit Lamech septingentos octoginta duos annos et genuit filios et filias Gen. 5:26
- vixit autem Lamech centum octoginta duobus annis et genuit filium Gen. 5:28
- vixitque Lamech postquam genuit Noe quingentos nonaginta quinque annos et genuit filios et filias Gen. 5:30
- et facti sunt omnes dies Lamech septingenti septuaginta septem anni et mortuus est Gen. 5:31
- Enoch Matusale Lamech 1 Par. 1:3
- qui fuit Cainan qui fuit Arfaxat qui fuit Sem qui fuit Noe qui fuit Lamech Lk. 3:36