Haller's Concordance: LAMENTUM
- super montes adsumam fletum ac lamentum et super speciosa deserti planctum quoniam incensa sunt eo quod non sit vir pertransiens et non audierunt vocem possidentis a volucre caeli usque ad pecora transmigraverunt et recesserunt Jer. 9:10
- festinent et adsumant super nos lamentum deducant oculi nostri lacrimas et palpebrae nostrae defluant aquis Jer. 9:18
- audite ergo mulieres verbum Domini et adsumat auris vestra sermonem oris eius et docete filias vestras lamentum et unaquaeque proximam suam planctum Jer. 9:20
- et adsumentes super te lamentum dicent tibi quomodo peristi quae habitas in mari urbs inclita quae fuisti fortis in mari cum habitatoribus tuis quos formidabant universi Ezec. 26:17
- tu ergo fili hominis adsume super Tyrum lamentum Ezec. 27:2
- fili hominis adsume lamentum super Pharao regem Aegypti et dices ad eum leoni gentium adsimilatus es et draconi qui est in mari et ventilabas cornu in fluminibus tuis et conturbabas aquas pedibus tuis et conculcabas flumina eorum Ezec. 32:2
- omnis maritus sumpsit lamentum quae sedebant in toro maritali lugebant 1 Ma. 1:28
- et conversae sunt nuptiae in luctum et vox musicorum ipsorum in lamentum 1 Ma. 9:41