Haller's Concordance: LAMMINIS
- ipsasque tabulas deaurabis et fundes eis anulos aureos per quos vectes tabulata contineant quos operies lamminis aureis Ex. 26:29
- facies et vectes altaris de lignis setthim duos quos operies lamminis aeneis Ex. 27:6
- omnes columnae atrii per circuitum vestitae erunt argenti lamminis capitibus argenteis et basibus aeneis Ex. 27:17
- ipsa autem tabulata deauravit et circulos eorum fecit aureos per quos vectes induci possint quos et ipsos aureis lamminis operuit Ex. 36:34
- ipsos autem vectes fecit de lignis setthim et operuit lamminis aureis Ex. 37:28
- cuius cornua de angulis procedebant operuitque illud aeneis lamminis Ex. 38:2
- quos et ipsos fecit de lignis setthim et operuit lamminis aeneis Ex. 38:6
- et scalpsit cherubin et palmas et celaturas valde eminentes operuitque omnia lamminis aureis opere quadro ad regulam 3 Ki. 6:35
- porro aurum erat probatissimum de cuius lamminis texit domum et trabes eius et postes et parietes et ostia et celavit cherubin in parietibus 2 Par. 3:7
- fecit quoque domum sancti sanctorum longitudinem iuxta latitudinem domus cubitorum viginti et latitudinem similiter viginti cubitorum et lamminis aureis texit eam quasi talentis sescentis 2 Par. 3:8
- numquid sculptile conflavit faber aut aurifex auro figuravit illud et lamminis argenteis argentarius Isa. 40:19