Haller's Concordance: AHIA
- fuerat autem Sauli concubina nomine Respha filia Ahia dixitque Hisboseth ad Abner 2 Ki. 3:7
- tulit itaque rex duos filios Respha filiae Ahia quos peperit Saul Armoni et Mifiboseth et quinque filios Michol filiae Saul quos genuerat Hadriheli filio Berzellai qui fuit de Molathi 2 Ki. 21:8
- tollens autem Respha filia Ahia cilicium substravit sibi super petram ab initio messis donec stillaret aqua super eos de caelo et non dimisit aves lacerare eos per diem neque bestias per noctem 2 Ki. 21:10
- et nuntiata sunt David quae fecerat Respha filia Ahia concubina Saul 2 Ki. 21:11
- Helioreph et Ahia filii Sesa scribae Iosaphat filius Ahilud a commentariis 3 Ki. 4:3
- adprehendensque Ahia pallium suum novum quo opertus erat scidit in duodecim partes 3 Ki. 11:30
- dixitque Hieroboam uxori suae surge et commuta habitum ne cognoscaris quod sis uxor Hieroboam et vade in Silo ubi est Ahia propheta qui locutus est mihi quod regnaturus essem super populum hunc 3 Ki. 14:2
- fecit ut dixerat uxor Hieroboam et consurgens abiit in Silo et venit in domum Ahia at ille non poterat videre quia caligaverant oculi eius prae senectute 3 Ki. 14:4
- insidiatus est autem ei Baasa filius Ahia de domo Isachar et percussit eum in Gebbethon quae est urbs Philisthinorum siquidem Nadab et omnis Israhel obsidebant Gebbethon 3 Ki. 15:27
- anno tertio Asa regis Iuda regnavit Baasa filius Ahia super omnem Israhel in Thersa viginti quattuor annis 3 Ki. 15:33
- et dabo domum tuam sicut domum Hieroboam filii Nabath et sicut domum Baasa filii Ahia quia egisti ut me ad iracundiam provocares et peccare fecisti Israhel 3 Ki. 21:22
- et dabo domum Ahab sicut domum Hieroboam filii Nabath et sicut domum Baasa filii Ahia 4 Ki. 9:9
- nati sunt autem filii Hieramehel primogeniti Esrom Ram primogenitus eius et Buna et Aran et Asom et Ahia 1 Par. 2:25
- Apher Mechurathites Ahia Phellonites 1 Par. 11:36