Haller's Concordance: LANGUORES
- insuper et universos languores et plagas quae non sunt scriptae in volumine legis huius inducet Dominus super te donec te conterat Dt. 28:61
- vere languores nostros ipse tulit et dolores nostros ipse portavit et nos putavimus eum quasi leprosum et percussum a Deo et humiliatum Isa. 53:4
- convocatis autem duodecim apostolis dedit illis virtutem et potestatem super omnia daemonia et ut languores curarent Lk. 9:1
- ita ut etiam super languidos deferrentur a corpore eius sudaria vel semicintia et recedebant ab eis languores et spiritus nequam egrediebantur Acts 19:12