Haller's Concordance: LAPIDI
- ibique servietis diis qui hominum manu fabricati sunt ligno et lapidi qui non vident non audiunt non comedunt non odorantur Dt. 4:28
- ducet Dominus te et regem tuum quem constitueris super te in gentem quam ignoras tu et patres tui et servies ibi diis alienis ligno et lapidi Dt. 28:36
- non conferetur tinctis Indiae coloribus nec lapidi sardonico pretiosissimo vel sapphyro Job 28:16
- dicentes ligno pater meus es tu et lapidi tu me genuisti verterunt ad me tergum et non faciem et in tempore adflictionis suae dicent surge et libera nos Jer. 2:27
- vae qui dicit ligno expergiscere surge lapidi tacenti numquid ipse docere poterit ecce iste coopertus est auro et argento et omnis spiritus non est in visceribus eius Hab. 2:19
- dixit autem illi diabolus si Filius Dei es dic lapidi huic ut panis fiat Lk. 4:3
- genus ergo cum simus Dei non debemus aestimare auro aut argento aut lapidi sculpturae artis et cogitationis hominis divinum esse simile Acts 17:29
- habentem claritatem Dei lumen eius simile lapidi pretioso tamquam lapidi iaspidis sicut cristallum Apoc. 21:11