Haller's Concordance: LAPIDIS
- et viderunt Deum Israhel sub pedibus eius quasi opus lapidis sapphirini et quasi caelum cum serenum est Ex. 24:10
- qui septingenti erant viri fortissimi ita sinistra ut dextra proeliantes et sic fundis ad certum iacientes lapides ut capillum quoque possent percutere et nequaquam in alteram partem ictus lapidis deferretur Judg. 20:16
- fuit autem Ezechias dives et inclitus valde et thesauros sibi plurimos congregavit argenti auri et lapidis pretiosi aromatum et armorum universi generis et vasorum magni pretii 2 Par. 32:27
- in similitudinem lapidis aquae durantur et superficies abyssi constringitur Job 38:30
- quasi lapidis virtus probatio erit in illis et non demorabuntur proicere illum Sir. 6:22
- et super firmamentum quod erat inminens capiti eorum quasi aspectus lapidis sapphyri similitudo throni et super similitudinem throni similitudo quasi aspectus hominis desuper Ezec. 1:26
- et vidi et ecce quattuor rotae iuxta cherubin rota una iuxta cherub unum et rota alia iuxta cherub unum species autem erat rotarum quasi visio lapidis chrysoliti Ezec. 10:9
- et ipse avulsus est ab eis quantum iactus est lapidis et positis genibus orabat Lk. 22:41
- et qui sedebat similis erat aspectui lapidis iaspidis et sardini et iris erat in circuitu sedis similis visioni zmaragdinae Apoc. 4:3
- mercem auri et argenti et lapidis pretiosi et margaritis et byssi et purpurae et serici et cocci et omne lignum thyinum et omnia vasa eboris et omnia vasa de lapide pretioso et aeramento et ferro et marmore Apoc. 18:12