Haller's Concordance: LASSUS
- coxit autem Iacob pulmentum ad quem cum venisset Esau de agro lassus Gen. 25:29
- ait da mihi de coctione hac rufa quia oppido lassus sum quam ob causam vocatum est nomen eius Edom Gen. 25:30
- venit itaque rex et universus populus cum eo lassus et refocilati sunt ibi 2 Ki. 16:14
- et inruens super eum quippe qui lassus est et solutis manibus percutiam eum cumque fugerit omnis populus qui cum eo est percutiam regem desolatum 2 Ki. 17:2
- si desperaveris lassus in die angustiae inminuetur fortitudo tua Pr. 24:10
- et sicuti somniat esuriens et comedit cum autem fuerit expertus vacua est anima eius et sicut somniat sitiens et bibit et postquam fuerit expergefactus lassus adhuc sitit et anima eius vacua est sic erit multitudo omnium gentium quae dimicaverunt contra montem Sion Isa. 29:8
- Dominus dedit mihi linguam eruditam ut sciam sustentare eum qui lassus est verbo erigit mane mane erigit mihi aurem ut audiam quasi magistrum Isa. 50:4