Haller's Concordance: LATERE
- fenestram in arca facies et in cubito consummabis summitatem ostium autem arcae pones ex latere deorsum cenacula et tristega facies in ea Gen. 6:16
- et quattuor circulos aureos quos pones per quattuor arcae angulos duo circuli sint in latere uno et duo in altero Ex. 25:12
- cherub unus sit in latere uno et alter in altero Ex. 25:19
- sex calami egredientur de lateribus tres ex uno latere et tres ex altero Ex. 25:32
- quarum viginti erunt in latere meridiano quod vergit ad austrum Ex. 26:18
- in latere quoque secundo tabernaculi quod vergit ad aquilonem viginti tabulae erunt Ex. 26:20
- facies et vectes de lignis setthim quinque ad continendas tabulas in uno latere tabernaculi Ex. 26:26
- mensamque extra velum et contra mensam candelabrum in latere tabernaculi meridiano mensa enim stabit in parte aquilonis Ex. 26:35
- et induces per circulos eruntque ex utroque latere altaris ad portandum Ex. 27:7
- similiter in latere aquilonis per longum erunt tentoria centum cubitorum columnae viginti et bases aeneae eiusdem numeri et capita earum cum celaturis suis argentea Ex. 27:11
- et in latere altero erunt tentoria cubitos obtinentia quindecim columnas tres et bases totidem Ex. 27:15
- duas oras iunctas habebit in utroque latere summitatum ut in unum redeant Ex. 28:7
- et pones in utroque latere superumeralis memoriale filiis Israhel portabitque Aaron nomina eorum coram Domino super utrumque umerum ob recordationem Ex. 28:12
- et ipsarum catenarum extrema duobus copulabis uncinis in utroque latere superumeralis quod rationale respicit Ex. 28:25
- nec non et alios duos anulos aureos qui ponendi sunt in utroque latere superumeralis deorsum quod respicit contra faciem iuncturae inferioris ut aptari possit cum superumerali Ex. 28:27
- fecit et ansas hyacinthinas in ora cortinae unius ex utroque latere et in ora cortinae alterius similiter Ex. 36:11
- conflans quattuor anulos aureos per quattuor angulos eius duos anulos in latere uno et duos in altero Ex. 37:3
- sex in utroque latere tres calami ex parte una et tres ex altera Ex. 37:18
- duasque oras sibi invicem copulatas in utroque latere summitatum Ex. 39:4
- et duos uncinos totidemque anulos aureos porro anulos posuerunt in utroque latere rationalis Ex. 39:16
- insuper et crabrones mittet Dominus Deus tuus in eos donec deleat omnes atque disperdat qui te fugerint et latere potuerint Dt. 7:20
- tollite librum istum et ponite eum in latere arcae foederis Domini Dei vestri ut sit ibi contra te in testimonio Dt. 31:26
- rex Hiericho unus rex Ahi quae est ex latere Bethel unus Josu. 12:9
- ascenditque per convallem filii Ennom ex latere Iebusei ad meridiem haec est Hierusalem et inde se erigens ad verticem montis qui est contra Gehennom ad occidentem in summitate vallis Rafaim contra aquilonem Josu. 15:8
- et pervenit contra aquilonem partis Accaron ex latere inclinaturque Sechrona et transit montem Baala pervenitque in Iebnehel et maris Magni contra occidentem fine concluditur Josu. 15:11
- et pertransit usque ad tumulos qui sunt e regione ascensus Adommim descenditque ad Abenboen id est lapidem Boen filii Ruben et pertransit ex latere aquilonis ad campestria descenditque in planitiem Josu. 18:18
- iam nunc scitote quod Dominus Deus vester non eas deleat ante faciem vestram sed sint vobis in foveam ac laqueum et offendiculum ex latere vestro et sudes in oculis vestris donec vos auferat atque disperdat de terra hac optima quam tradidit vobis Josu. 23:13
- et circuivit ex latere terram Edom et terram Moab venitque contra orientalem plagam terrae Moab et castrametatus est trans Arnon nec voluit intrare terminos Moab Arnon quippe confinium est terrae Moab Judg. 11:18
- fuit quidam vir Levites habitans in latere montis Ephraim qui accepit uxorem de Bethleem Iuda Judg. 19:1
- qui respondit ei profecti sumus de Bethleem Iuda et pergimus ad locum nostrum qui est in latere montis Ephraim unde ieramus Bethleem et nunc vadimus ad domum Dei nullusque nos sub tectum suum vult recipere Judg. 19:18
- cumque sedisset rex super cathedram suam secundum consuetudinem quae erat iuxta parietem surrexit Ionathan et sedit Abner ex latere Saul vacuusque apparuit locus David 1 Ki. 20:25
- et ibat Saul ad latus montis ex parte una David autem et viri eius erant in latere montis ex parte altera porro David desperabat se posse evadere a facie Saul itaque Saul et viri eius in modum coronae cingebant David et viros eius ut caperent eos 1 Ki. 23:26
- fugit autem Absalom et levavit puer speculator oculos suos et aspexit et ecce populus multus veniebat per iter devium ex latere montis 2 Ki. 13:34
- mittebatque lapides contra David et contra universos servos regis David omnis autem populus et universi bellatores a dextro et sinistro latere regis incedebant 2 Ki. 16:6
- ambulabat itaque David et socii eius per viam cum eo Semei autem per iugum montis ex latere contra illum gradiebatur maledicens et mittens lapides adversum eum terramque spargens 2 Ki. 16:13
- sed et si fecissem contra animam meam audacter nequaquam hoc regem latere potuisset et tu stares ex adverso 2 Ki. 18:13
- porro Amasa non observavit gladium quem habebat Ioab qui percussit eum in latere et effudit intestina eius in terram nec secundum vulnus adposuit Ioab autem et Abisai frater eius persecuti sunt Seba filium Bochri 2 Ki. 20:10
- sepelierunt ea cum ossibus Saul et Ionathan filii eius in terra Beniamin in latere in sepulchro Cis patris eius feceruntque omnia quae praeceperat rex et repropitiatus est Deus terrae post haec 2 Ki. 21:14
- et consurgens intempesta nocte silentio tulit filium meum de latere meo ancillae tuae dormientis et conlocavit in sinu suo suum autem filium qui erat mortuus posuit in sinu meo 3 Ki. 3:20
- et docuit eam Salomon omnia verba quae proposuerat non fuit sermo qui regem posset latere et non responderet ei 3 Ki. 10:3
- porro altare aeneum quod erat coram Domino transtulit de facie templi et de loco altaris et de loco templi Domini posuitque illud ex latere altaris ad aquilonem 4 Ki. 16:14
- porro mare posuit in latere dextro contra orientem ad meridiem 2 Par. 4:10
- aedificavitque Ozias turres in Hierusalem super portam Anguli et super portam Vallis et reliquas in eodem muri latere firmavitque eas 2 Par. 26:9
- cumque gravaret eos rex Aegypti atque in aedificationibus urbium suarum in luto et latere subiugasset eos clamaverunt ad Deum suum et percussit totam terram Aegypti plagis variis Jud. 5:10
- illi autem divertentes a latere montis ligaverunt Achior ad arborem manibus et pedibus et sic vinctum de restibus dimiserunt eum et reversi sunt ad dominum suum Jud. 6:9
- cadent a latere tuo mille et decem milia a dextris tuis ad te autem non adpropinquabit Ps. 91:7
- Dominus enim erit in latere tuo et custodiet pedem tuum ne capiaris Pr. 3:26
- propter hoc qui loquitur iniqua non potest latere nec praeteriet illum corripiens iudicium Wis. 1:8
- sapientiam enim praetereuntes non tantum in hoc lapsi sunt ut ignorarent bona sed et insipientiae suae reliquerunt hominibus memoriam ut in his quae peccaverunt nec latere potuissent Wis. 10:8
- et dum putant se latere in obscuris peccatis tenebroso oblivionis velamento dispersi sunt paventes horrende et cum admiratione nimia perturbati Wis. 17:3
- leva in circuitu oculos tuos et vide omnes isti congregati sunt venerunt tibi filii tui de longe venient et filiae tuae in latere sugent Isa. 60:4
- ecce circumdedi te vinculis et non te convertes a latere tuo in latus aliud donec conpleas dies obsidionis tuae Ezec. 4:8
- et extra portam interiorem gazofilacia cantorum in atrio interiori quod erat in latere portae respicientis ad aquilonem et facies eorum contra viam australem una ex latere portae orientalis quae respiciebat ad viam aquilonis Ezec. 40:44
- principi quoque hinc et inde in separationem sanctuarii et in possessionem civitatis contra faciem separationis sanctuarii et contra faciem possessionis urbis a latere maris usque ad mare et a latere orientis usque ad orientem longitudinem autem iuxta unamquamque partium a termino occidentali usque ad terminum orientalem Ezec. 45:7
- et introduxit me per ingressum qui erat ex latere portae in gazofilacia sanctuarii ad sacerdotes quae respiciebant ad aquilonem et erat ibi locus vergens ad occidentem Ezec. 46:19
- et eduxit me per viam portae aquilonis et convertit me ad viam foras portam exteriorem viam quae respiciebat ad orientem et ecce aquae redundantes a latere dextro Ezec. 47:2
- Porro rex cogitabat constituere eum super omne regnum: unde principes, et satrapae quaerebant occasionem ut invenirent Danieli ex latere regis: nullamque causam, et suspicionem reperire potuerunt, eo quod fidelis esset, et omnis culpa, et suspicio non inveniretur in eo. Dan. 6:4
- et inde surgens abiit in fines Tyri et Sidonis et ingressus domum neminem voluit scire et non potuit latere Mk. 7:24
- et ecce angelus Domini adstitit et lumen refulsit in habitaculo percussoque latere Petri suscitavit eum dicens surge velociter et ceciderunt catenae de manibus eius Acts 12:7
- scit enim de his rex ad quem et constanter loquor latere enim eum nihil horum arbitror neque enim in angulo quicquam horum gestum est Acts 26:26