Haller's Concordance: LATERIBUS
- videbantque se praepositi filiorum Israhel in malo eo quod diceretur eis non minuetur quicquam de lateribus per singulos dies Ex. 5:19
- inducesque per circulos qui sunt in arcae lateribus ut portetur in eis Ex. 25:14
- sex calami egredientur de lateribus tres ex uno latere et tres ex altero Ex. 25:32
- ansulas hyacinthinas in lateribus ac summitatibus facies cortinarum ut possint invicem copulari Ex. 26:4
- in lateribus tabulae duae incastraturae fient quibus tabula alteri tabulae conectatur atque in hunc modum cunctae tabulae parabuntur Ex. 26:17
- et quos misit in anulos qui erant in lateribus arcae ad portandum eam Ex. 37:5
- induxitque in circulos qui in altaris lateribus eminebant ipsum autem altare non erat solidum sed cavum ex tabulis et intus vacuum Ex. 38:7
- posuitque eos in lateribus superumeralis in monumentum filiorum Israhel sicut praeceperat Dominus Mosi Ex. 39:7
- sin autem nolueritis interficere habitatores terrae qui remanserint erunt vobis quasi clavi in oculis et lanceae in lateribus et adversabuntur vobis in terra habitationis vestrae Num. 33:55
- operuit faciem eius crassitudo et de lateribus eius arvina dependet Job 15:27
- specioso germini gaudio universae terrae monti Sion lateribus aquilonis civitatulae regis magni Ps. 48:2
- qui dicebas in corde tuo in caelum conscendam super astra Dei exaltabo solium meum sedebo in monte testamenti in lateribus aquilonis Isa. 14:13
- pro eo quod lateribus et umeris inpingebatis et cornibus vestris ventilabatis omnia infirma pecora donec dispergerentur foras Ezec. 34:21
- et venies de loco tuo a lateribus aquilonis tu et populi multi tecum ascensores equorum universi coetus magnus et exercitus vehemens Ezec. 38:15
- et circumagam te et seducam te et ascendere faciam de lateribus aquilonis et adducam te super montes Israhel Ezec. 39:2
- latera autem latus ad latus bis triginta tria et erant eminentia quae ingrederentur per parietem domus in lateribus per circuitum ut continerent et non adtingerent parietem templi Ezec. 41:6
- et latitudinem per parietem lateris forinsecus quinque cubitorum et interior domus in lateribus domus Ezec. 41:9
- et arihel duodecim cubitorum in longitudine per duodecim cubitos latitudinis quadrangulatum aequis lateribus Ezec. 43:16