Haller's Concordance: AHIMELECH
- venit autem David in Nobe ad Ahimelech sacerdotem et obstipuit Ahimelech eo quod venisset David et dixit ei quare tu solus et nullus est tecum 1 Ki. 21:1
- et ait David ad Ahimelech sacerdotem rex praecepit mihi sermonem et dixit nemo sciat rem propter quam a me missus es et cuiusmodi tibi praecepta dederim nam et pueris condixi in illum et illum locum 1 Ki. 21:2
- dixit autem David ad Ahimelech si habes hic ad manum hastam aut gladium quia gladium meum et arma mea non tuli mecum sermo enim regis urguebat 1 Ki. 21:8
- respondens autem Doec Idumeus qui adsistebat et erat primus inter servos Saul vidi inquit filium Isai in Nobe apud Ahimelech filium Achitob 1 Ki. 22:9
- misit ergo rex ad accersiendum Ahimelech filium Achitob sacerdotem et omnem domum patris eius sacerdotum qui erant in Nobe qui venerunt universi ad regem 1 Ki. 22:11
- respondensque Ahimelech regi ait et quis in omnibus servis tuis sicut David fidelis et gener regis et pergens ad imperium tuum et gloriosus in domo tua 1 Ki. 22:14
- dixitque rex morte morieris Ahimelech tu et omnis domus patris tui 1 Ki. 22:16
- evadens autem unus filius Ahimelech filii Achitob cuius nomen erat Abiathar fugit ad David 1 Ki. 22:20
- porro eo tempore quo fugiebat Abiathar filius Ahimelech ad David in Ceila ephod secum habens descenderat 1 Ki. 23:6
- ait David ad Ahimelech Cettheum et Abisai filium Sarviae fratrem Ioab dicens quis descendet mecum ad Saul in castra dixitque Abisai ego descendam tecum 1 Ki. 26:6
- et ait ad Abiathar sacerdotem filium Ahimelech adplica ad me ephod et adplicuit Abiathar ephod ad David 1 Ki. 30:7
- et Sadoc filius Achitob et Ahimelech filius Abiathar sacerdotes et Saraias scriba 2 Ki. 8:17
- Sadoc autem filius Ahitob et Ahimelech filius Abiathar sacerdotes et Susa scriba 1 Par. 18:16
- et divisit eos David id est Sadoc de filiis Eleazar et Ahimelech de filiis Ithamar secundum vices suas et ministerium 1 Par. 24:3
- descripsitque eos Semeias filius Nathanahel scriba Levites coram rege et principibus et Sadoc sacerdote et Ahimelech filio Abiathar principibus quoque familiarum sacerdotalium et leviticarum unam domum quae ceteris praeerat Eleazar et alteram domum quae sub se habebat ceteros Ithamar 1 Par. 24:6
- miseruntque et ipsi sortes contra fratres suos filios Aaron coram David rege et Sadoc et Ahimelech et principibus familiarum sacerdotalium et leviticarum tam maiores quam minores omnes sors aequaliter dividebat 1 Par. 24:31