Haller's Concordance: LATRO
- puella nihil patietur nec est rea mortis quoniam sicut latro consurgit contra fratrem suum et occidit animam eius ita et puella perpessa est Dt. 22:26
- insidiatur in via quasi latro et quos incautos viderit interficit Pr. 23:28
- cui credit qui non habet nidum et deflectens ubicumque obscuraverit quasi succinctus latro exiliens de civitate in civitatem Sir. 36:28
- leva oculos tuos in directum et vide ubi non prostrata sis in viis sedebas expectans eos quasi latro in solitudine et polluisti terram in fornicationibus tuis et in malitiis tuis Jer. 3:2
- amen amen dico vobis qui non intrat per ostium in ovile ovium sed ascendit aliunde ille fur est et latro Jn. 10:1
- clamaverunt rursum omnes dicentes non hunc sed Barabban erat autem Barabbas latro Jn. 18:40