Haller's Concordance: LATRONEM
- audiatur clamor de domibus eorum adduces enim super eos latronem repente quia foderunt foveam ut caperent me et laqueos absconderunt pedibus meis Jer. 18:22
- quod si genuerit filium latronem effundentem sanguinem et fecerit unum de istis Ezec. 18:10
- in illa hora dixit Iesus turbis tamquam ad latronem existis cum gladiis et fustibus conprehendere me cotidie apud vos sedebam docens in templo et non me tenuistis Mt. 26:55
- et respondens Iesus ait illis tamquam ad latronem existis cum gladiis et lignis conprehendere me Mk. 14:48
- dixit autem Iesus ad eos qui venerant ad se principes sacerdotum et magistratus templi et seniores quasi ad latronem existis cum gladiis et fustibus Lk. 22:52