Haller's Concordance: LAUDA
- lauda anima mea Dominum Ps. 146:1
- lauda Hierusalem Dominum cane Deum tuum Sion Ps. 147:12
- exulta et lauda habitatio Sion quia magnus in medio tui Sanctus Israhel Isa. 12:6
- lauda sterilis quae non paris decanta laudem et hinni quae non pariebas quoniam multi filii desertae magis quam eius quae habebat virum dicit Dominus Isa. 54:1
- COPH consurge lauda in nocte in principio vigiliarum effunde sicut aqua cor tuum ante conspectum Domini leva ad eum manus tuas pro anima parvulorum tuorum qui defecerunt in fame in capite omnium conpetorum Lam. 2:19
- lauda filia Sion iubilate Israhel laetare et exulta in omni corde filia Hierusalem Soph. 3:14
- lauda et laetare filia Sion quia ecce ego venio et habitabo in medio tui ait Dominus Zach. 2:10