Haller's Concordance: LAUDANTES
- porro Idithun filii Idithun Godolias Sori Iesaias et Sabias et Matthathias sex sub manu patris sui Idithun qui in cithara prophetabat super confitentes et laudantes Dominum 1 Par. 25:3
- feceruntque filii Israhel qui inventi sunt in Hierusalem sollemnitatem azymorum septem diebus in laetitia magna laudantes Dominum per singulos dies Levitae quoque et sacerdotes per organa quae suo officio congruebant 2 Par. 30:21
- et locutus est Ezechias ad cor omnium Levitarum qui habebant intellegentiam bonam super Domino et comederunt septem diebus sollemnitatis immolantes victimas pacificorum et laudantes Dominum Deum patrum suorum 2 Par. 30:22
- et timebunt qui habitant in extremis a signis tuis egressus matutinos et vespere laudantes facies Ps. 65:8
- et eduxit populum suum in laetitia laudantes electos suos Ps. 105:43
- salva nos Domine Deus noster et congrega nos de gentibus ut confiteamur nomini sancto tuo et canamus laudantes te Ps. 106:47
- et nunc qui redempti sunt a Domino revertentur et venient in Sion laudantes et laetitia sempiterna super capita eorum gaudium et laetitiam tenebunt fugiet dolor et gemitus Isa. 51:11
- Et ambulabant in medio flammae laudantes Deum, et benedicentes Domino. Dan. A:1
- et reversi sunt pastores glorificantes et laudantes Deum in omnibus quae audierant et viderant sicut dictum est ad illos Lk. 2:20
- et erant semper in templo laudantes et benedicentes Deum amen Lk. 24:53