Haller's Concordance: LAUDEM
- et faciat te excelsiorem cunctis gentibus quas creavit in laudem et nomen et gloriam suam ut sis populus sanctus Domini Dei tui sicut locutus est Dt. 26:19
- porro instauravit altare Domini et immolavit super illud victimas et pacifica et laudem praecepitque Iudae ut serviret Domino Deo Israhel 2 Par. 33:16
- ex ore infantium et lactantium perfecisti laudem propter adversarios meos ut quiescat inimicus et ultor Ps. 8:2
- ut clara voce praedicem laudem et narrem omnia mirabilia tua Ps. 26:7
- et lingua mea meditabitur iustitiam tuam tota die laudem tuam Ps. 35:28
- et dedit in ore meo canticum novum laudem Deo nostro videbunt multi et timebunt et sperabunt in Domino Ps. 40:3
- immola Deo laudem et redde Altissimo vota tua Ps. 50:14
- Domine labia mea aperies et os meum adnuntiabit laudem tuam Ps. 51:15
- et crediderunt verbis eius cecineruntque laudem eius Ps. 106:12
- thau laudem Domini loquetur os meum et benedicet omnis caro nomini sancto eius in aeternum et iugiter Ps. 145:21
- sed nec aspectu aliquis ex his animalibus bona potest conspicere effugit autem Dei laudem et benedictionem eius Wis. 15:19
- in multitudine electorum habebit laudem et inter benedictos benedicetur dicens Sir. 24:4
- sapientiam eius enarrabunt gentes et laudem eius nuntiabit ecclesia Sir. 39:14
- sapientiam ipsorum narrent populi laudem eorum nuntiet ecclesia Sir. 44:15
- factum est illi in testamentum aeternum et semini eius sicut dies caeli fungi sacerdotio et habere laudem et glorificare populum suum in nomine suo Sir. 45:19
- propterea confitebor et laudem dicam tibi et benedicam nomen Domini Sir. 51:17
- ego Dominus hoc est nomen meum gloriam meam alteri non dabo et laudem meam sculptilibus Isa. 42:8
- ponent Domino gloriam et laudem eius in insulis nuntiabunt Isa. 42:12
- populum istum formavi mihi laudem meam narrabit Isa. 43:21
- laudate caeli et exulta terra iubilate montes laudem quia consolatus est Dominus populum suum et pauperum suorum miserebitur Isa. 49:13
- lauda sterilis quae non paris decanta laudem et hinni quae non pariebas quoniam multi filii desertae magis quam eius quae habebat virum dicit Dominus Isa. 54:1
- quia in laetitia egrediemini et in pace deducemini montes et colles cantabunt coram vobis laudem et omnia ligna regionis plaudent manu Isa. 55:12
- inundatio camelorum operiet te dromedariae Madian et Efa omnes de Saba venient aurum et tus deferentes et laudem Domino adnuntiantes Isa. 60:6
- sicut enim terra profert germen suum et sicut hortus semen suum germinat sic Dominus Deus germinabit iustitiam et laudem coram universis gentibus Isa. 61:11
- et ne detis silentium ei donec stabiliat et donec ponat Hierusalem laudem in terra Isa. 62:7
- miserationum Domini recordabor laudem Domini super omnibus quae reddidit nobis Dominus et super multitudinem bonorum domui Israhel quae largitus est eis secundum indulgentiam suam et secundum multitudinem misericordiarum suarum Isa. 63:7
- tu ergo noli orare pro populo hoc nec adsumas pro eis laudem et orationem et non obsistas mihi quia non exaudiam te Jer. 7:16
- tu ergo noli orare pro populo hoc et ne adsumas pro eis laudem et orationem quia non exaudiam in tempore clamoris eorum ad me in tempore adflictionis eorum Jer. 11:14
- sicut enim adheret lumbare ad lumbos viri sic adglutinavi mihi omnem domum Israhel et omnem domum Iuda dicit Dominus ut esset mihi in populum et in nomen et in laudem et in gloriam et non audierunt Jer. 13:11
- et erit mihi in nomen et in gaudium et in laudem et in exultationem cunctis gentibus terrae quae audierint omnia bona quae ego facturus sum eis et pavebunt et turbabuntur in universis bonis et in omni pace quam ego faciam ei Jer. 33:9
- et sacrificate de fermentato laudem et vocate voluntarias oblationes et adnuntiate sic enim voluistis filii Israhel dicit Dominus Deus Amos 4:5
- mulieres populi mei eiecistis de domo deliciarum suarum a parvulis earum tulistis laudem meam in perpetuum Mic. 2:9
- ecce ego interficiam omnes qui adflixerunt te in tempore illo et salvabo claudicantem et eam quae eiecta fuerat congregabo et ponam eos in laudem et in nomen in omni terra confusionis eorum Soph. 3:19
- in tempore illo quo adducam vos et in tempore quo congregabo vos dabo enim vos in nomen et in laudem omnibus populis terrae cum convertero captivitatem vestram coram oculis vestris dicit Dominus Soph. 3:20
- et dixerunt ei audis quid isti dicant Iesus autem dicit eis utique numquam legistis quia ex ore infantium et lactantium perfecisti laudem Mt. 21:16
- et confestim vidit et sequebatur illum magnificans Deum et omnis plebs ut vidit dedit laudem Deo Lk. 18:43
- nam principes non sunt timori boni operis sed mali vis autem non timere potestatem bonum fac et habebis laudem ex illa Rom. 13:3
- in laudem gloriae gratiae suae in qua gratificavit nos in dilecto Eph. 1:6
- ut simus in laudem gloriae eius qui ante speravimus in Christo Eph. 1:12
- qui est pignus hereditatis nostrae in redemptionem adquisitionis in laudem gloriae ipsius Eph. 1:14
- repleti fructu iustitiae per Christum Iesum in gloriam et laudem Dei Phil. 1:11
- ut probatum vestrae fidei multo pretiosius sit auro quod perit per ignem probato inveniatur in laudem et gloriam et honorem in revelatione Iesu Christi 1 Pet. 1:7
- sive ducibus tamquam ab eo missis ad vindictam malefactorum laudem vero bonorum 1 Pet. 2:14
- et vox de throno exivit dicens laudem dicite Deo nostro omnes servi eius et qui timetis eum pusilli et magni Apoc. 19:5