Haller's Concordance: LAUDES
- cumque coepissent laudes canere vertit Dominus insidias eorum in semet ipsos filiorum scilicet Ammon et Moab et montis Seir qui egressi fuerant ut pugnarent contra Iudam et percussi sunt 2 Par. 20:22
- et iussit Ezechias ut offerrent holocaustum super altare cumque offerrentur holocausta coeperunt laudes canere Domino et clangere tubis atque in diversis organis quae David rex Israhel reppererat concrepare 2 Par. 29:27
- Ezechias autem etiam haec addidit implestis manus vestras Domino accedite et offerte victimas et laudes in domo Domini obtulit ergo universa multitudo hostias et laudes et holocausta mente devota 2 Par. 29:31
- qui exaltat me de portis mortis ut narrem omnes laudes tuas in portis filiae Sion Ps. 9:14
- non sunt abscondita a filiis eorum a generatione sequenti narrante laudes Domini et potentiam eius et mirabilia eius quae fecit Ps. 78:4
- nos enim populus tuus et grex pascuae tuae confitebimur tibi in sempiternum in generatione et generatione narrabimus laudes tuas Ps. 79:13
- quis loquetur fortitudines Domini auditas faciet omnes laudes eius Ps. 106:2
- absconse enim sacrificabant iusti pueri bonorum et iustitiae legem in concordia disposuerunt similiter bona et mala percepturos iustos patri iam decantantes laudes Wis. 18:9
- non laudes virum in specie sua neque spernas hominem in visu suo Sir. 11:2
- ante mortem ne laudes hominem quemquam quoniam in filiis suis agnoscitur vir Sir. 11:30
- qui de illis nati sunt reliquerunt nomen narrandi laudes eorum Sir. 44:8
- a finibus terrae laudes audivimus gloriam iusti et dixi secretum meum mihi secretum meum mihi vae mihi praevaricantes praevaricati sunt et praevaricatione transgressorum praevaricati sunt Isa. 24:16