Haller's Concordance: AHITOFEL
- accersivit quoque Absalom Ahitofel Gilonitem consiliarium David de civitate sua Gilo cum immolaret victimas et facta est coniuratio valida populusque concurrens augebatur cum Absalom 2 Ki. 15:12
- nuntiatum est autem David quod et Ahitofel esset in coniuratione cum Absalom dixitque David infatua quaeso consilium Ahitofel Domine 2 Ki. 15:31
- si autem in civitatem revertaris et dixeris Absalom servus tuus sum rex sicut fui servus patris tui sic ero servus tuus dissipabis consilium Ahitofel 2 Ki. 15:34
- Absalom autem et omnis populus Israhel ingressi sunt Hierusalem sed et Ahitofel cum eo 2 Ki. 16:15
- dixit autem Absalom ad Ahitofel inite consilium quid agere debeamus 2 Ki. 16:20
- et ait Ahitofel ad Absalom ingredere ad concubinas patris tui quas dimisit ad custodiendam domum ut cum audierit omnis Israhel quod foedaveris patrem tuum roborentur manus eorum tecum 2 Ki. 16:21
- consilium autem Ahitofel quod dabat in diebus illis quasi si quis consuleret Deum sic erat omne consilium Ahitofel et cum esset cum David et cum esset cum Absalom 2 Ki. 16:23
- dixit igitur Ahitofel ad Absalom eligam mihi duodecim milia virorum et consurgens persequar David hac nocte 2 Ki. 17:1
- cumque venisset Husai ad Absalom ait Absalom ad eum huiuscemodi sermonem locutus est Ahitofel facere debemus an non quod das consilium 2 Ki. 17:6
- et dixit Husai ad Absalom non bonum consilium quod dedit Ahitofel hac vice 2 Ki. 17:7
- dixitque Absalom et omnis vir Israhel melius consilium Husai Arachitae consilio Ahitofel Domini autem nutu dissipatum est consilium Ahitofel utile ut induceret Dominus super Absalom malum 2 Ki. 17:14
- et ait Husai Sadoc et Abiathar sacerdotibus hoc et hoc modo consilium dedit Ahitofel Absalom et senibus Israhel et ego tale et tale dedi consilium 2 Ki. 17:15
- cumque abissent ascenderunt illi de puteo et pergentes nuntiaverunt regi David atque dixerunt surgite transite cito fluvium quoniam huiuscemodi dedit consilium contra vos Ahitofel 2 Ki. 17:21
- porro Ahitofel videns quod non fuisset factum consilium suum stravit asinum suum et surrexit et abiit in domum suam et in civitatem suam et disposita domo sua suspendio interiit et sepultus est in sepulchro patris sui 2 Ki. 17:23
- Elifeleth filius Aasbai filii Maachathi Heliam filius Ahitofel Gelonites 2 Ki. 23:34