Haller's Concordance: LECTUM
- si quis hominum tetigerit lectum eius lavabit vestimenta sua et ipse lotus aqua inmundus erit usque ad vesperum Lev. 15:5
- qui tetigerit lectum eius lavabit vestimenta sua et ipse lotus aqua inmundus erit usque ad vesperum Lev. 15:22
- tulit autem Michol statuam et posuit eam super lectum et pellem pilosam caprarum posuit ad caput eius et operuit eam vestimentis 1 Ki. 19:13
- cumque venissent nuntii inventum est simulacrum super lectum et pellis caprarum ad caput eius 1 Ki. 19:16
- qui rennuit et ait non comedam coegerunt autem eum servi sui et mulier et tandem audita voce eorum surrexit de terra et sedit super lectum 1 Ki. 28:23
- itaque exemplum edicti Artarxersis regis lectum est coram Reum et Samsai scriba et consiliariis eorum et abierunt festini in Hierusalem ad Iudaeos et prohibuerunt eos in brachio et robore 1 Esd. 4:23
- in die autem illo lectum est in volumine Mosi audiente populo et inventum est scriptum in eo quod non debeat introire Ammanites et Moabites in ecclesiam Dei usque in aeternum 2 Esd. 13:1
- stetitque Iudith ante lectum orans cum lacrimis et labiorum motu in silentio Jud. 13:6
- si intravero in tabernaculum domus meae si adsedero super lectum straminis mei Ps. 132:3
- intexui funibus lectum meum stravi tapetibus pictis ex Aegypto Pr. 7:16
- omnis homo qui transgreditur lectum suum contemnens in animam suam et dicens quis me videt Sir. 23:25
- ne respicias mulierem alieni viri et ne scruteris ancillam eius neque steteris ad lectum eius Sir. 41:27
- et post haec decidit in lectum et cognovit quia moritur 1 Ma. 1:6
- et factum est ut audivit rex sermones istos expavit et commotus est valde et decidit in lectum et incidit in languorem prae tristitia quia non est factum sicut cogitabat 1 Ma. 6:8
- ut sciatis autem quoniam Filius hominis habet potestatem in terra dimittendi peccata tunc ait paralytico surge tolle lectum tuum et vade in domum tuam Mt. 9:6
- et cum abisset domum suam invenit puellam iacentem supra lectum et daemonium exisse Mk. 7:30
- ut autem sciatis quia Filius hominis potestatem habet in terra dimittere peccata ait paralytico tibi dico surge tolle lectum tuum et vade in domum tuam Lk. 5:24
- nemo autem lucernam accendens operit eam vaso aut subtus lectum ponit sed supra candelabrum ponit ut intrantes videant lumen Lk. 8:16
- ecce mitto eam in lectum et qui moechantur cum ea in tribulationem maximam nisi paenitentiam egerint ab operibus eius Apoc. 2:22
- et quoniam vidisti caput maius non apparescentem, quoniam unus ex eis super lectum suum morietur, et tamen cum tormentis. 4 Esd. 12:26