Haller's Concordance: LEGATI
- excepta ea summa quam legati diversarum gentium et negotiatores adferre consueverant omnesque reges Arabiae et satrapae terrarum qui conportabant aurum et argentum Salomoni 2 Par. 9:14
- legati qui missi sunt ad populum nostrum nuntiaverunt nobis de vestra gloria et honore ac laetitia et gavisi sumus in introitu eorum 1 Ma. 14:21
- et scripsimus quae ab ipsis erant dicta in conciliis populi sic Numenius Antiochi et Antipater Iasonis filius legati Iudaeorum venerunt ad nos renovantes nobiscum amicitiam 1 Ma. 14:22
- legati Iudaeorum venerunt ad nos amici nostri renovantes pristinam amicitiam et societatem missi a Simone principe sacerdotum et populo Iudaeorum 1 Ma. 15:17
- miserunt autem etiam Romani epistulam ita se habentem Quintus Memmius et Titus Manilius legati Romanorum populo Iudaeorum salutem 2 Ma. 11:34