Haller's Concordance: LEGI
- praecepit etiam populo habitantium Hierusalem ut darent partes sacerdotibus et Levitis et possent vacare legi Domini 2 Par. 31:4
- homo sensatus credit legi Dei et lex illi fidelis Sir. 33:3
- ego et filii mei et fratres mei oboediemus legi patrum nostrorum 1 Ma. 2:20
- nam quae sub viro est mulier vivente viro alligata est legi si autem mortuus fuerit vir soluta est a lege viri Rom. 7:2
- itaque fratres mei et vos mortificati estis legi per corpus Christi ut sitis alterius qui ex mortuis resurrexit ut fructificaremus Deo Rom. 7:4
- si autem quod nolo illud facio consentio legi quoniam bona Rom. 7:16
- condelector enim legi Dei secundum interiorem hominem Rom. 7:22
- video autem aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae et captivantem me in lege peccati quae est in membris meis Rom. 7:23
- gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum igitur ego ipse mente servio legi Dei carne autem legi peccati Rom. 7:25
- quoniam sapientia carnis inimicitia est in Deum legi enim Dei non subicitur nec enim potest Rom. 8:7
- ego enim per legem legi mortuus sum ut Deo vivam Christo confixus sum cruci Gal. 2:19
- nolite detrahere de alterutrum fratres qui detrahit fratri aut qui iudicat fratrem suum detrahit legi et iudicat legem si autem iudicas legem non es factor legis sed iudex Jas. 4:11
- legi epistulam quam misistis mihi. praecepi ergo inquiri et inventum est, quoniam civitas illa est ab aevo regibus resistens, 3 Esd. 2:26
- tu autem excute comam capitis tui et proice omnia mala super illos, quoniam non oboedierunt legi meae; populus autem indisciplinatus. 4 Esd. 1:8
- et facite legi Colosensium vobis. Lao. 1:20