Haller's Concordance: LEGIONES
- et universi servi eius ambulabant iuxta eum et legiones Cherethi et Felethi et omnes Getthei sescenti viri qui secuti eum fuerant de Geth praecedebant regem 2 Ki. 15:18
- tulitque centuriones et Cherethi et Felethi legiones et omnem populum terrae deduxeruntque regem de domo Domini et venerunt per viam portae scutariorum in palatium et sedit super thronum regum 4 Ki. 11:19
- Banaias vero filius Ioiada super legiones Cherethi et Felethi porro filii David primi ad manum regis 1 Par. 18:17
- et diviserunt bestias per legiones et adstiterunt singulis elefantis mille viri in loricis concatenatis et galeae aereae in capitibus eorum et quingenti equites ordinati unicuique bestiae electi erant 1 Ma. 6:35
- an putas quia non possum rogare Patrem meum et exhibebit mihi modo plus quam duodecim legiones angelorum Mt. 26:53