Haller's Concordance: LEONES
- et Banaias filius Ioiada viri fortissimi magnorum operum de Capsehel ipse percussit duos leones Moab et ipse descendit et percussit leonem in media cisterna diebus nivis 2 Ki. 23:20
- et inter coronulas et plectas leones et boves et cherubin et in iuncturis similiter desuper et subter leones et boves quasi lora ex aere dependentia 3 Ki. 7:29
- scalpsit quoque in tabulatis illis quae erant ex aere et in angulis cherubin et leones et palmas quasi in similitudinem stantis hominis ut non celata sed adposita per circuitum viderentur 3 Ki. 7:36
- qui habebat sex gradus et summitas throni rotunda erat in parte posteriori et duae manus hinc atque inde tenentes sedile et duo leones stabant iuxta manus singulas 3 Ki. 10:19
- cumque ibi habitare coepissent non timebant Dominum et inmisit eis Dominus leones qui interficiebant eos 4 Ki. 17:25
- nuntiatumque est regi Assyriorum et dictum gentes quas transtulisti et habitare fecisti in civitatibus Samariae ignorant legitima Dei terrae et inmisit in eos Dominus leones et ecce interficiunt eos eo quod ignorent ritum Dei terrae 4 Ki. 17:26
- ad fuscinulas quoque et fialas et turibula ex auro purissimo et leunculos aureos pro qualitate mensurae pondus distribuit in leunculum et leunculum similiter et in leones argenteos diversum argenti pondus separavit 1 Par. 28:17
- sexque gradus quibus ascendebatur ad solium et scabillum aureum et brachiola duo altrinsecus et duos leones stantes iuxta brachiola 2 Par. 9:18
- leones indiguerunt et esurierunt quaerentibus autem Dominum non deerit omne bonum Ps. 34:10
- leones rugientes ad praedam et quaerentes a Deo escam sibi Ps. 104:21
- non enim inpossibilis erat omnipotens manus tua quae creavit orbem terrarum ex materia invisa inmittere illis multitudinem ursorum aut audaces leones Wis. 11:18
- super eum rugierunt leones et dederunt vocem suam posuerunt terram eius in solitudinem civitates eius exustae sunt et non est qui habitet in eis Jer. 2:15
- grex dispersus Israhel leones eiecerunt eum primus comedit eum rex Assur iste novissimus exossavit eum Nabuchodonosor rex Babylonis Jer. 50:17
- simul ut leones rugient excutient comas velut catuli leonum Jer. 51:38
- et dices quare mater tua leaena inter leones cubavit in medio leunculorum enutrivit catulos suos Ezec. 19:2
- qui incedebat inter leones et factus est leo didicit praedam capere et homines devorare Ezec. 19:6
- Seba et Dedan et negotiatores Tharsis et omnes leones eius dicent tibi numquid ad sumenda spolia tu venis ecce ad diripiendam praedam congregasti multitudinem tuam ut tollas argentum et aurum auferas supellectilem atque substantiam et diripias manubias infinitas Ezec. 38:13
- Iubente autem rege, adducti sunt viri illi, qui accusaverant Danielem: et in lacum leonum missi sunt, ipsi, et filii, et uxores eorum: et non pervenerunt usque ad pavimentum laci, donec arriperent eos leones, et omnia ossa eorum comminuerunt. Dan. 6:24
- Porro in lacu erant leones septem, et dabantur eis duo corpora quotidie, et duae oves: et tunc non data sunt eis, ut devorarent Danielem. Dan. 14:31
- principes eius in medio eius quasi leones rugientes iudices eius lupi vespere non relinquebant in mane Soph. 3:3