Haller's Concordance: LEONI
- quod cum audisset propheta ille qui reduxerat eum de via ait vir Dei est qui inoboediens fuit ori Domini et tradidit eum Dominus leoni et confregit eum et occidit iuxta verbum Domini quod locutus est ei 3 Ki. 13:26
- et non est ira super iram inimici commorari leoni et draconi placebit quam habitare cum muliere nequa Sir. 25:23
- fili hominis adsume lamentum super Pharao regem Aegypti et dices ad eum leoni gentium adsimilatus es et draconi qui est in mari et ventilabas cornu in fluminibus tuis et conturbabas aquas pedibus tuis et conculcabas flumina eorum Ezec. 32:2
- similis factus est leoni in operibus suis et sicut catulus leonis rugiens in venatione 1 Ma. 3:4
- et animal primum simile leoni et secundum animal simile vitulo et tertium animal habens faciem quasi hominis et quartum animal simile aquilae volanti Apoc. 4:7