Haller's Concordance: LEPROSI
- hic est ritus leprosi quando mundandus est adducetur ad sacerdotem Lev. 14:2
- hoc est sacrificium leprosi qui habere non potest omnia in emundationem sui Lev. 14:32
- quattuor ergo viri erant leprosi iuxta introitum portae qui dixerunt ad invicem quid hic esse volumus donec moriamur 4 Ki. 7:3
- igitur cum venissent leprosi illi ad principium castrorum ingressi sunt unum tabernaculum et comederunt et biberunt tuleruntque inde argentum et aurum et vestes et abierunt et absconderunt et rursum reversi sunt ad aliud tabernaculum et inde similiter auferentes absconderunt 4 Ki. 7:8
- caeci vident claudi ambulant leprosi mundantur surdi audiunt mortui resurgunt pauperes evangelizantur Mt. 11:5
- cum autem esset Iesus in Bethania in domo Simonis leprosi Mt. 26:6
- et cum esset Bethaniae in domo Simonis leprosi et recumberet venit mulier habens alabastrum unguenti nardi spicati pretiosi et fracto alabastro effudit super caput eius Mk. 14:3
- et multi leprosi erant in Israhel sub Heliseo propheta et nemo eorum mundatus est nisi Neman Syrus Lk. 4:27
- et respondens dixit illis euntes nuntiate Iohanni quae vidistis et audistis quia caeci vident claudi ambulant leprosi mundantur surdi audiunt mortui resurgunt pauperes evangelizantur Lk. 7:22
- et cum ingrederetur quoddam castellum occurrerunt ei decem viri leprosi qui steterunt a longe Lk. 17:12