Haller's Concordance: LEPROSUS
- omni tempore quo leprosus est et inmundus solus habitabit extra castra Lev. 13:46
- homo de semine Aaron qui fuerit leprosus aut patiens fluxum seminis non vescetur de his quae sanctificata sunt mihi donec sanetur qui tetigerit inmundum super mortuo et ex quo egreditur semen quasi coitus Lev. 22:4
- et veniat super caput Ioab et super omnem domum patris eius nec deficiat de domo Ioab fluxum seminis sustinens et leprosus tenens fusum et cadens gladio et indigens pane 2 Ki. 3:29
- Naaman princeps militiae regis Syriae erat vir magnus apud dominum suum et honoratus per illum enim dedit Dominus salutem Syriae erat autem vir fortis et dives sed leprosus 4 Ki. 5:1
- sed et lepra Naaman adherebit tibi et semini tuo in sempiternum et egressus est ab eo leprosus quasi nix 4 Ki. 5:27
- percussit autem Dominus regem et fuit leprosus usque in diem mortis suae et habitabat in domo libera seorsum Ioatham vero filius regis gubernabat palatium et iudicabat populum terrae 4 Ki. 15:5
- fuit igitur Ozias rex leprosus usque ad diem mortis suae et habitavit in domo separata plenus lepra ob quam et eiectus fuerat de domo Domini porro Ioatham filius eius rexit domum regis et iudicabat populum terrae 2 Par. 26:21
- dormivitque Ozias cum patribus suis et sepelierunt eum in agro regalium sepulchrorum eo quod esset leprosus regnavitque Ioatham filius eius pro eo 2 Par. 26:23
- et ecce leprosus veniens adorabat eum dicens Domine si vis potes me mundare Mt. 8:2
- et venit ad eum leprosus deprecans eum et genu flexo dixit si vis potes me mundare Mk. 1:40