Haller's Concordance: LEVA
- dixitque Dominus ad Abram postquam divisus est Loth ab eo leva oculos tuos et vide a loco in quo nunc es ad aquilonem et ad meridiem ad orientem et ad occidentem Gen. 13:14
- qui ait leva oculos tuos et vide universos masculos ascendentes super feminas varios respersos atque maculosos vidi enim omnia quae fecit tibi Laban Gen. 31:12
- et ingressi sunt filii Israhel per medium maris sicci erat enim aqua quasi murus a dextra eorum et leva Ex. 14:22
- quod autem reliquum est olei in leva manu fundet super extremum auriculae dextrae eius qui mundatur et super pollices manus ac pedis dextri et super sanguinem qui fusus est pro delicto Lev. 14:17
- dixit Dominus ad Iosue leva clypeum qui in manu tua est contra urbem Ahi quoniam tibi tradam eam Josu. 8:18
- et adprehendens ambas columnas quibus innitebatur domus alteramque earum dextera et alteram leva tenens Judg. 16:29
- leva super nos lucem vultus tui Domine dedisti laetitiam in corde meo Ps. 4:6
- surge Domine Deus leva manum tuam noli oblivisci pauperum Ps. 10:12
- tu autem Domine miserere mei et leva me ut reddam eis Ps. 41:10
- leva eius sub capite meo et dextera illius amplexabitur me Cant. 2:6
- leva eius sub capite meo et dextera illius amplexabitur me Cant. 8:3
- si quo modo audiat Dominus Deus tuus verba Rabsaces quem misit rex Assyriorum dominus suus ad blasphemandum Deum viventem et obprobrandum sermonibus quos audivit Dominus Deus tuus leva ergo orationem pro reliquiis quae reppertae sunt Isa. 37:4
- leva in circuitu oculos tuos et vide omnes isti congregati sunt venerunt tibi vivo ego dicit Dominus quia omnibus his velut ornamento vestieris et circumdabis tibi eos quasi sponsa Isa. 49:18
- leva in circuitu oculos tuos et vide omnes isti congregati sunt venerunt tibi filii tui de longe venient et filiae tuae in latere sugent Isa. 60:4
- leva oculos tuos in directum et vide ubi non prostrata sis in viis sedebas expectans eos quasi latro in solitudine et polluisti terram in fornicationibus tuis et in malitiis tuis Jer. 3:2
- praecepit itaque rex Abdemelech Aethiopi dicens tolle tecum hinc triginta viros et leva Hieremiam prophetam de lacu antequam moriatur Jer. 38:10
- COPH consurge lauda in nocte in principio vigiliarum effunde sicut aqua cor tuum ante conspectum Domini leva ad eum manus tuas pro anima parvulorum tuorum qui defecerunt in fame in capite omnium conpetorum Lam. 2:19
- et dixit ad me fili hominis leva oculos tuos ad viam aquilonis et levavi oculos meos ad viam aquilonis et ecce ab aquilone portae altaris idolum zeli in ipso introitu Ezec. 8:5
- et factus est sermo Domini ad me dicens fili hominis leva planctum super regem Tyri Ezec. 28:11
- et egressus est angelus qui loquebatur in me et dixit ad me leva oculos tuos et vide quid est hoc quod egreditur Zach. 5:5
- et vidi, et ecce devoravit caput a dextera parte illud quod est a leva. 4 Esd. 11:35