Haller's Concordance: LEVAVERUNT
- tradens simul omnia Aaron et filiis eius qui postquam levaverunt ea coram Domino Lev. 8:27
- veneruntque omnes ad domum Dei in Silo et in conspectu eius sedentes usque ad vesperam levaverunt vocem et magno ululatu coeperunt flere dicentes Judg. 21:2
- levaverunt David et populus qui erat cum eo voces suas et planxerunt donec deficerent in eis lacrimae 1 Ki. 30:4
- cumque cessasset loqui apparuerunt et filii regis et intrantes levaverunt vocem suam et fleverunt sed et rex et omnes servi eius fleverunt ploratu magno nimis 2 Ki. 13:36
- clamans autem Achimaas dixit ad regem salve et adorans regem coram eo pronus in terram ait benedictus Dominus Deus tuus qui conclusit homines qui levaverunt manus suas contra dominum meum regem 2 Ki. 18:28
- et cum in faciem eius intendisset adoravit eum prosternens se super terram et levaverunt illam servi Holofernis iubente domino suo Jud. 10:20
- quia ecce inimici tui tumultuati sunt et qui oderunt te levaverunt caput Ps. 83:2
- levaverunt flumina Domine levaverunt flumina voces suas levaverunt flumina gurgites suos Ps. 93:3
- vox speculatorum tuorum levaverunt vocem simul laudabunt quia oculum ad oculum videbunt cum converterit Dominus Sion Isa. 52:8
- haec dicit Dominus ecce ego suscitabo super Babylonem et super habitatores eius qui cor suum levaverunt contra me quasi ventum pestilentem Jer. 51:1
- et dixi quid isti veniunt facere qui ait dicens haec sunt cornua quae ventilaverunt Iudam per singulos viros et nemo eorum levavit caput suum et venerunt isti deterrere ea ut deiciant cornua gentium quae levaverunt cornu super terram Iuda ut dispergerent eam Zach. 1:21
- et levavi oculos meos et vidi et ecce duae mulieres egredientes et spiritus in alis earum et habebant alas quasi alas milvi et levaverunt amphoram inter terram et caelum Zach. 5:9
- et levaverunt alienigenae oculos suos et viderunt eos venientes ex adverso 1 Ma. 4:12
- et levaverunt oculos suos et viderunt et ecce tumultus et adparatus multus et sponsus processit et amici eius et fratres eius obviam illis cum tympanis et musicis et armis multis 1 Ma. 9:39
- et levaverunt vocem dicentes Iesu praeceptor miserere nostri Lk. 17:13
- qui cum audissent unianimiter levaverunt vocem ad Deum et dixerunt Domine tu qui fecisti caelum et terram et mare et omnia quae in eis sunt Acts 4:24
- turbae autem cum vidissent quod fecerat Paulus levaverunt vocem suam lycaonice dicentes dii similes facti hominibus descenderunt ad nos Acts 14:11
- audiebant autem eum usque ad hoc verbum et levaverunt vocem suam dicentes tolle de terra eiusmodi non enim fas est eum vivere Acts 22:22