Haller's Concordance: AIO
- dum haec mecum tacitus volverem apparuit Rebecca veniens cum hydria quam portabat in scapula descenditque ad fontem et hausit aquam et aio ad eam da mihi paululum bibere Gen. 24:45
- dixit mihi quisnam es tu et aio ad eum Amalechites sum 2 Ki. 1:8
- et indicavi eis manum Dei mei quod esset bona mecum et verba regis quae locutus est mihi et aio surgamus et aedificemus et confortatae sunt manus eorum in bono 2 Esd. 2:18
- perspexi atque surrexi et aio ad optimates et ad magistratus et ad reliquam partem vulgi nolite timere a facie eorum Domini magni et terribilis mementote et pugnate pro fratribus vestris filiis vestris et filiabus vestris uxoribus vestris et domibus 2 Esd. 4:14
- et caede conpleta remansi ego ruique super faciem meam et clamans aio heu heu heu Domine Deus ergone disperdes omnes reliquias Israhel effundens furorem tuum super Hierusalem Ezec. 9:8
- et respondi et aio ad angelum qui loquebatur in me dicens quid sunt haec domine mi Zach. 4:4