Haller's Concordance: LEVITICI
- veniesque ad sacerdotes levitici generis et ad iudicem qui fuerit illo tempore quaeresque ab eis qui indicabunt tibi iudicii veritatem Dt. 17:9
- observa diligenter ne incurras in plagam leprae sed facies quaecumque docuerint te sacerdotes levitici generis iuxta id quod praecepi eis et imple sollicite Dt. 24:8
- dixeruntque Moses et sacerdotes levitici generis ad omnem Israhelem adtende et audi Israhel hodie factus es populus Domini Dei tui Dt. 27:9
- filiis Aaron per familias Caath levitici generis prima enim sors illis egressa est Josu. 21:10
- reliquis vero per familias filiorum Caath levitici generis haec est data possessio Josu. 21:20
- filiis quoque Gerson levitici generis dedit de dimidia tribu Manasse confugii civitatem Gaulon in Basan et Bosram cum suburbanis suis civitates duas Josu. 21:27
- nunc scio dicens quod bene mihi faciat Deus habenti levitici generis sacerdotem Judg. 17:13
- Anno quarto regnantibus Ptolemaeo, et Cleopatra, attulerunt Dosithaeus, qui se Sacerdotem, et Levitici generis ferebat, et Ptolemaeus filius eius hanc epistolam phurim, quam dixerunt interpretatum esse Lysimachum Ptolemaei filium in Ierusalem. Esther 11:1