Haller's Concordance: LIAE
- egressus autem Ruben tempore messis triticeae in agro repperit mandragoras quos matri Liae detulit dixitque Rahel da mihi partem de mandragoris filii tui Gen. 30:14
- ingressus itaque Laban tabernaculum Iacob et Liae et utriusque famulae non invenit cumque intrasset tentorium Rahelis Gen. 31:33
- levans autem Iacob oculos suos vidit venientem Esau et cum eo quadringentos viros divisitque filios Liae et Rahel ambarumque famularum Gen. 33:1
- egressa est autem Dina filia Liae ut videret mulieres regionis illius Gen. 34:1
- filii Liae primogenitus Ruben et Symeon et Levi et Iudas et Isachar et Zabulon Gen. 35:23
- filii Zelphae ancillae Liae Gad et Aser hii filii Iacob qui nati sunt ei in Mesopotamiam Syriae Gen. 35:26
- hii filii Liae quos genuit in Mesopotamiam Syriae cum Dina filia sua omnes animae filiorum eius et filiarum triginta tres Gen. 46:15
- hii filii Zelphae quam dedit Laban Liae filiae suae et hos genuit Iacob sedecim animas Gen. 46:18