Haller's Concordance: LIBA
- non offeretis super eo thymiama conpositionis alterius nec oblationem et victimam nec liba libabitis Ex. 30:9
- et vasa ad diversos usus mensae acetabula fialas cyatos et turibula ex auro puro in quibus offerenda sunt liba Ex. 37:16
- et libamenta offerentur cum eo duae decimae similae conspersae oleo in incensum Domini odoremque suavissimum liba quoque vini quarta pars hin Lev. 23:13
- mensam quoque propositionis involvent hyacinthino pallio et ponent cum ea turibula et mortariola cyatos et crateras ad liba fundenda panes semper in ea erunt Num. 4:7
- et vinum ad liba fundenda eiusdem mensurae dabit in holocausto sive in victima per agnos singulos Num. 15:5
- et vinum ad liba fundenda eiusdem mensurae in oblationem suavissimi odoris Domino Num. 15:10
- oblitaque fuerit facere multitudo offeret vitulum de armento holocaustum in odorem suavissimum Domino et sacrificium eius ac liba ut caerimoniae postulant hircumque pro peccato Num. 15:24
- die autem sabbati offeretis duos agnos anniculos inmaculatos et duas decimas similae oleo conspersae in sacrificio et liba Num. 28:9
- qui mactatur pro expiatione praeter holocaustum sempiternum et liba eius Num. 28:30
- quod si nos sacrificamus Reginae caeli et libamus ei libamina numquid sine viris nostris fecimus ei placentas ad colendum eam et liba libandi Jer. 44:19