Haller's Concordance: LIBAMINA
- ille vero erexit titulum lapideum in loco quo locutus ei fuerat Deus libans super eum libamina et effundens oleum Gen. 35:14
- parabis et acetabula ac fialas turibula et cyatos in quibus offerenda sunt libamina ex auro purissimo Ex. 25:29
- canistrum quoque panum azymorum qui conspersi sunt oleo et lagana absque fermento uncta oleo ac libamina singulorum Num. 6:15
- sacrificiaque et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabis Num. 29:18
- sacrificiaque et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabis Num. 29:21
- sacrificiaque eorum et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabis Num. 29:24
- sacrificiaque et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabis Num. 29:27
- sacrificiaque et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabis Num. 29:30
- sacrificiaque et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabis Num. 29:33
- sacrificiaque et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabis Num. 29:37
- et libavit libamina et fudit sanguinem pacificorum quae obtulerat super altare 4 Ki. 16:13
- praecepit quoque rex Ahaz Uriae sacerdoti dicens super altare maius offer holocaustum matutinum et sacrificium vespertinum et holocaustum regis et sacrificium eius et holocaustum universi populi terrae et sacrificia eorum et libamina eorum et omnem sanguinem holocausti et universum sanguinem victimae super illud effundes altare vero aeneum erit paratum ad voluntatem meam 4 Ki. 16:15
- fuerunt igitur holocausta plurima adipes pacificorum et libamina holocaustorum et conpletus est cultus domus Domini 2 Par. 29:35
- libere accipe et studiose eme de hac pecunia vitulos arietes agnos et sacrificia et libamina eorum et offer ea super altare templi Dei vestri quod est in Hierusalem 1 Esd. 7:17
- recensuerunt quoque in die illa viros super gazofilacia thesauri ad libamina et ad primitias et ad decimas ut introferrent per eos principes civitatis in decore gratiarum actionis sacerdotes et Levitas quia laetatus est Iuda in sacerdotibus et Levitis adstantibus 2 Esd. 12:44
- multiplicabuntur idola eorum post tergum sequentium non litabo libamina eorum de sanguine neque adsumam nomina eorum in labiis meis Ps. 16:4
- et erunt domus Hierusalem et domus regum Iuda sicut locus Thofeth inmundae omnes domus in quarum domatibus sacrificaverunt omni militiae caeli et libaverunt libamina diis alienis Jer. 19:13
- et venient Chaldei proeliantes adversum urbem hanc et succendent eam igni et conburent eam et domos in quarum domatibus sacrificabant Baal et libabant diis alienis libamina ad inritandum me Jer. 32:29
- sed facientes faciemus omne verbum quod egreditur de ore nostro ut sacrificemus Reginae caeli et libemus ei libamina sicut fecimus nos et patres nostri reges nostri et principes nostri in urbibus Iuda et in plateis Hierusalem et saturati sumus panibus et bene nobis erat malumque non vidimus Jer. 44:17
- ex eo autem quo cessavimus sacrificare Reginae caeli et libare ei libamina indigemus omnibus et gladio et fame consumpti sumus Jer. 44:18
- quod si nos sacrificamus Reginae caeli et libamus ei libamina numquid sine viris nostris fecimus ei placentas ad colendum eam et liba libandi Jer. 44:19
- haec inquit Dominus exercituum Deus Israhel dicens vos et uxores vestrae locuti estis ore vestro et manibus vestris implestis dicentes faciamus vota nostra quae vovimus ut sacrificemus Reginae caeli et libemus ei libamina implestis vota vestra et opere perpetrastis ea Jer. 44:25
- et super principem erunt holocausta et sacrificium et libamina in sollemnitatibus et in kalendis et in sabbatis in universis sollemnitatibus domus Israhel ipse faciat pro peccato sacrificium et holocaustum et pacifica ad expiandum pro domo Israhel Ezec. 45:17