Haller's Concordance: LIBANUS
- et quasi storax et galbanus et ungula et gutta et quasi libanus non incisus vaporavi habitationem meam et quasi balsamum non mixtum odor meus Sir. 24:21
- quasi libanus odorem suavitatis habete Sir. 39:18
- et subvertentur condensa saltus ferro et Libanus cum excelsis cadet Isa. 10:34
- nonne adhuc in modico et in brevi convertetur Libanus in Chermel et Chermel in saltum reputabitur Isa. 29:17
- luxit et elanguit terra confusus est Libanus et obsorduit et factus est Saron sicut desertum et concussa est Basan et Carmelus Isa. 33:9
- et Libanus non sufficiet ad succendendum et animalia eius non sufficient ad holocaustum Isa. 40:16
- haec dicit Dominus Deus in die quando descendit ad inferos indixi luctum operui eum abysso et prohibui flumina eius et coercui aquas multas contristatus est super eum Libanus et omnia ligna agri concussa sunt Ezec. 31:15